Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes 6.8.2a.1
muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carno-
sissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis aduren-
tibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus uero est caruncula,
modo alba <modo> subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad 5
labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus
a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici
possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fe- 2b.1
reque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares
dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud
genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita
in narem per lin<a>mentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: 5
mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. 𐆖 I;
atramenti sutori P. 𐆖 II.