De oliueto.
  Olea maxime collibus siccis et argillosis gaudet; at 17.1.1
humidis campis et pinguibus laetam frondem sine fructu
adfert. melius autem truncis quam plantis oliuetum consti-
tuitur. Magoni placet siccis locis oliuam autumno post
aequinoctium seri ante brumam; nostrae aetatis agricolae 5
fere uernum tempus circa Kal. Maias seruant. oportet 2.1
autem scrobem oleae quoquouersus pedes quaternos pa-
tere, in imum scrobem lapidem glareamque abicere, deinde
super terram quattuor digitorum inicere, tum arbusculam
deponere ita rectam, ut quod scrobe extiterit, in medio sit, 5
arbusculam autem a tempestatibus tueri diligenter admini-
culando et terram, quae in scrobem reponitur, stercore
miscere. oleam decet inter sexagenos pedes disponi, ut 3.1
spatium in latitudinem crescendi habeat; nam quae in pro-
ceritatem extenduntur, euanidae fiunt parumque fructus
ferunt. optima est oleo Liciniana, posia secunda oleo, es-
cae orcita. sunt et regiae et radii non sine specie neque 5
oleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus. si
oleam posueris eo loco, unde quercus effossa est, emorietur,
ideo quod quidam uermes, qui raucae dicuntur, in radice
quercus nascuntur eique maxime semina oleae consumunt.
si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est, nisi eum 10
recideris, arbor tota fiet retorrida. omnes arbusculas prius 4.1
quam transferas, rubrica notare conuenit, ut, cum serentur,
easdem caeli partes aspiciant, quas etiam in seminario
conspexerant; alioquin frigore uel calore laborabunt ab iis
partibus, quas contra consuetudinem sub alio aëre positas 5
habuerint.