De ceteris pomis.
|
|
Nucem Graecam serito Arcturi signo uel circa Kal.
|
22.1.1
|
Februarias, quia prima gemmascit. agrum calidum, durum,
|
|
siccum desiderat. nam in locis diuersis eiusmodi natura si
|
|
posueris nucem, protinus putrescet. ante quam nucem de-
|
|
ponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucun-
|
5
|
dioris saporis fructum, cum adoleuerit, praebebit et interim
|
|
melius atque celerius nascetur. ternas nuces in trigonum
|
2.1
|
statuito, parsque acutior inferior sit, quia inde radices mit-
|
|
tit, nuxque a nuce minime palmo absit et anceps ad Fa-
|
|
uonium spectet. omnis nux unam radicem mittit et simplici
|
|
stilo prorepit. cum ad scrobis solum radix peruenit, duritia
|
5
|
humi coërcita recuruatur et extensa in modum ramorum
|
|
alias radices emittit.
|
|
Nucem Graecam et Auellanam Tarentinas hoc modo
|
|
facere poteris. in quo scrobe destinaueris nuces serere,
|
3.1
|
terram minutam in modum semipedis ponito ibique semen
|
|
ferulae iacito. cum ferula fuerit enata, eam findito et in
|
|
medullam eius sine putamine nucem Graecam uel Auel-
|
|
lanam abscondito et ita adobruito. hoc ante Kal. Martias
|
5
|
facito, uel etiam inter Nonas et Idus Martias. hoc eodem
|
|
tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet.
|
|
Malum Punicum uere usque in Kal. Apriles recte
|
23.1.1
|
seritur. quod si acidum aut minus dulcem fructum feret,
|
|
hoc modo emendabitur. stercore suillo et humano et lotio
|
|
humano ueteri radices rigato. ea res et fertilem arborem
|
|
reddet et primitiuos annos fructum uinosum, post uero etiam
|
5
|
dulcem et apyrinum facit. nos exiguum admodum laser
|
|
cyrenaicum uino diluimus et ita cacumina arboris summa
|
|
obleuimus; ea res emendauit acorem malorum. mala Pu-
|
2.1
|
nica ne rumpantur in arbore, remedio placuit, lapides tres
|
|
si, cum seres arborem, ad radicem ipsam conlocaueris. at
|
|
si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem
|
|
arboris serito. alio modo, cum iam matura mala fuerint,
|
5
|
ante quam rumpantur, peciolos, quibus pendent, intorqueto.
|
|
eo modo seruabuntur etiam anno toto.
|
|
Piros autumno ante brumam serito, ita ut minime dies
|
24.1.1
|
quinque et uiginti ad brumam supersint. quae ut sint fera-
|
|
ces, cum iam adoleuerint, alte ablaqueato et iuxta ipsam
|
|
radicem truncum findito. in fissuram cuneum pineum tedae
|
|
adicito et ibi relinquito; deinde obruta oblaqueatione cine-
|
5
|
rem supra terram spargito.
|
|
Mala aestiua, cydonea, sorba, pruna post mediam
|
25.1.1
|
hiemem usque in Idus Februarias serito. morum ab Idibus
|
|
Februariis usque in aequinoctium uernale recte seres. sili-
|
|
quam Graecam, quam quidam ceratium uocant, item Per-
|
|
sicum ante brumam per autumnum serito. amygdala si
|
5
|
parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita
|
|
librum arboris inolescere sinito.
|
|