De ceteris pomis.
  Nucem Graecam serito Arcturi signo uel circa Kal. 22.1.1
Februarias, quia prima gemmascit. agrum calidum, durum,
siccum desiderat. nam in locis diuersis eiusmodi natura si
posueris nucem, protinus putrescet. ante quam nucem de-
ponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucun- 5
dioris saporis fructum, cum adoleuerit, praebebit et interim
melius atque celerius nascetur. ternas nuces in trigonum 2.1
statuito, parsque acutior inferior sit, quia inde radices mit-
tit, nuxque a nuce minime palmo absit et anceps ad Fa-
uonium spectet. omnis nux unam radicem mittit et simplici
stilo prorepit. cum ad scrobis solum radix peruenit, duritia 5
humi coërcita recuruatur et extensa in modum ramorum
alias radices emittit.
  Nucem Graecam et Auellanam Tarentinas hoc modo
facere poteris. in quo scrobe destinaueris nuces serere, 3.1
terram minutam in modum semipedis ponito ibique semen
ferulae iacito. cum ferula fuerit enata, eam findito et in
medullam eius sine putamine nucem Graecam uel Auel-
lanam abscondito et ita adobruito. hoc ante Kal. Martias 5
facito, uel etiam inter Nonas et Idus Martias. hoc eodem
tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet.
  Malum Punicum uere usque in Kal. Apriles recte 23.1.1
seritur. quod si acidum aut minus dulcem fructum feret,
hoc modo emendabitur. stercore suillo et humano et lotio
humano ueteri radices rigato. ea res et fertilem arborem
reddet et primitiuos annos fructum uinosum, post uero etiam 5
dulcem et apyrinum facit. nos exiguum admodum laser
cyrenaicum uino diluimus et ita cacumina arboris summa
obleuimus; ea res emendauit acorem malorum. mala Pu- 2.1
nica ne rumpantur in arbore, remedio placuit, lapides tres
si, cum seres arborem, ad radicem ipsam conlocaueris. at
si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem
arboris serito. alio modo, cum iam matura mala fuerint, 5
ante quam rumpantur, peciolos, quibus pendent, intorqueto.
eo modo seruabuntur etiam anno toto.
  Piros autumno ante brumam serito, ita ut minime dies 24.1.1
quinque et uiginti ad brumam supersint. quae ut sint fera-
ces, cum iam adoleuerint, alte ablaqueato et iuxta ipsam
radicem truncum findito. in fissuram cuneum pineum tedae
adicito et ibi relinquito; deinde obruta oblaqueatione cine- 5
rem supra terram spargito.
  Mala aestiua, cydonea, sorba, pruna post mediam 25.1.1
hiemem usque in Idus Februarias serito. morum ab Idibus
Februariis usque in aequinoctium uernale recte seres. sili-
quam Graecam, quam quidam ceratium uocant, item Per-
sicum ante brumam per autumnum serito. amygdala si 5
parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita
librum arboris inolescere sinito.