Quem ad modum semina eligas.
  Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, pau- 3.1.1
cis minutisque uinaceis, dulci sapore. optima habentur a
lumbis, secunda ab humeris, tertia a summo uertice uitis
lecta, quae celerrime conprehendunt et sunt feraciora, sed
aeque celeriter senescunt. pampinaria sarmenta deponi 5
non placet, quia sterilia sunt. locis pinguibus et planis et
humidis praecoques uites serito, raris acinis, breuibus nodis,
inbecillas (nam tali generi uitium eiusmodi ager aptus est),
locis aridis et macris et siccis uitem sero maturantem et 2.1
ualidam crebrisque acinis. quod si pingui agro ualidas uites
deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcunque
fructum tulerint, ad maturitatem non perducent; rursus in-
becillae exili agro celeriter deficient exiguumque fructum 5
dabunt. unumquodque genus uitium separatim serito; ita
suo quodque tempore putabis et uindemiaueris. semina cum 3.1
nouello sarmento deposita cito conprehendunt et ualenter
crescunt, sed celeriter senescunt; at quae uetere sarmento
panguntur, tardius conualescunt, sed tardius deficiunt. se-
mina quam recentissima terrae mandare conuenit. si tamen 5
mora interuenerit, quo minus statim serantur, quam dili-
gentissime obrui tota oportet eo loco, unde neque pluuias
neque uentos sentire possint. plantaria facito ab exoriente
ad decimam lunam et a uicensima ad tricesimam. haec uel 4.1
melior est uitibus satio. sed cum seras, frigidos uentos uitato.