De cultura uinearum.
  Quoniam praecepimus, quem ad modum uites ponendae 4.5.10
sint, nunc culturam earum docebimus.
  Vineam nouellam omnis gemmas agere sinito. simul 5.1.1
atque pampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum
pampinato et duas materias relinquito: alteram quam uitis
constituendae causa submittas, alteram subsidio habeas, si
forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem uocant. 5
proximo deinde anno, cum putabis uitem, meliorem unam
uirgam relinquito, alteras tollito. tertio anno uitem, in quam
formam uoles, dum tenera est, conponito. si iugatam eris 2.1
facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas,
quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quo ne iam
possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reli-
quam partem uirgae amputes. sin autem uitem in se con- 5
sistere uoles, sicut arbori brachia submitti patieris et dabis
operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. nam
praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam
minus laborat, cum undique uelut aequilibrio stabilita in se
requiescit. sat erit autem, cum primo brachia submittuntur, 10
singulas gemmas singulis sarmentis relinqui, ne protinus
onere grauetur. post hanc putationem lectis sarmentis bi- 3.1
dentibus alte aequaliter uineam fodito uel, si ita late dispo-
sita erit, arato. ab Idibus Octobribus oblaqueare incipito,
ante brumam oblaqueatam habeto. per brumam uitem ne
colito, nisi si uoles eas radices, quae in oblaqueatione ap- 5
parebunt, persequi. tum demum optime amputabis, sed ita
ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre
relinquas et ita radicem reseces. nam quae protinus abra-
ditur, praeterquam quod uulnus uiti praebet eoque nocet,
tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt. ita- 4.1
que optimum est exiguam partem relinqui atque ita sum-
mas partes, quas aestiuas rustici appellant, resecare; quae
sic resectae inarescunt nec ultra uitibus obsunt. possunt
etiam suboles per brumam caedi, eo magis quod frigoribus 5
extirpatae minus recreantur. peracta oblaqueatione ante bru-
mam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minus sex-
tarios binos ad radices uitium posuisse conueniet, praeter-
quam columbinum; quod si quo amplius quam heminam
posueris, uiti nocebit. post brumam deinde oblaqueationem 10
circumfodito. ante aequinoctium uernum, quod est octauo 5.1
Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. post Idus Apriles
terram ad uitem aggerato. aestate deinde quam potes sae-
pissime occato. iugerum uineae quinque operis oblaqueatur,
quinque foditur, tribus occatur. iugerum ualentis et iam con- 5
stitutae uineae, quattuor operis putatur, sex adligatur. ar- 6.1
busto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitas
arborum non patitur operis iusta conprehendi. quibusdam
placet uitem proximo anno translatam non putare, sequenti
deinde anno purgare et unam uirgam, quam submittamus, 5
ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si uitis recte
conualuerit, una plus gemma submittere, quarto duas gem-
mas proximae putationi adicere atque ita quinto demum
anno uitem iugare. hunc eundem ordinem culturae nos quo-
que experti conprobauimus. 10