De cultura uinearum.
|
|
Quoniam praecepimus, quem ad modum uites ponendae
|
4.5.10
|
sint, nunc culturam earum docebimus.
|
|
Vineam nouellam omnis gemmas agere sinito. simul
|
5.1.1
|
atque pampinus instar quattuor digitorum erit, tum demum
|
|
pampinato et duas materias relinquito: alteram quam uitis
|
|
constituendae causa submittas, alteram subsidio habeas, si
|
|
forte illa ordinaria interierit; hanc rustici custodem uocant.
|
5
|
proximo deinde anno, cum putabis uitem, meliorem unam
|
|
uirgam relinquito, alteras tollito. tertio anno uitem, in quam
|
|
formam uoles, dum tenera est, conponito. si iugatam eris
|
2.1
|
facturus, unam materiem submittito, ita ut duas gemmas,
|
|
quae sunt proximae a terra, falce acuta radas, quo ne iam
|
|
possint germinare et deinde tres sequentis relinquas, reli-
|
|
quam partem uirgae amputes. sin autem uitem in se con-
|
5
|
sistere uoles, sicut arbori brachia submitti patieris et dabis
|
|
operam, ut in orbem quam rotundissime formetur. nam
|
|
praeterquam quod speciem habet sic conposita, tum etiam
|
|
minus laborat, cum undique uelut aequilibrio stabilita in se
|
|
requiescit. sat erit autem, cum primo brachia submittuntur,
|
10
|
singulas gemmas singulis sarmentis relinqui, ne protinus
|
|
onere grauetur. post hanc putationem lectis sarmentis bi-
|
3.1
|
dentibus alte aequaliter uineam fodito uel, si ita late dispo-
|
|
sita erit, arato. ab Idibus Octobribus oblaqueare incipito,
|
|
ante brumam oblaqueatam habeto. per brumam uitem ne
|
|
colito, nisi si uoles eas radices, quae in oblaqueatione ap-
|
5
|
parebunt, persequi. tum demum optime amputabis, sed ita
|
|
ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre
|
|
relinquas et ita radicem reseces. nam quae protinus abra-
|
|
ditur, praeterquam quod uulnus uiti praebet eoque nocet,
|
|
tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt. ita-
|
4.1
|
que optimum est exiguam partem relinqui atque ita sum-
|
|
mas partes, quas aestiuas rustici appellant, resecare; quae
|
|
sic resectae inarescunt nec ultra uitibus obsunt. possunt
|
|
etiam suboles per brumam caedi, eo magis quod frigoribus
|
5
|
extirpatae minus recreantur. peracta oblaqueatione ante bru-
|
|
mam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minus sex-
|
|
tarios binos ad radices uitium posuisse conueniet, praeter-
|
|
quam columbinum; quod si quo amplius quam heminam
|
|
posueris, uiti nocebit. post brumam deinde oblaqueationem
|
10
|
circumfodito. ante aequinoctium uernum, quod est octauo
|
5.1
|
Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. post Idus Apriles
|
|
terram ad uitem aggerato. aestate deinde quam potes sae-
|
|
pissime occato. iugerum uineae quinque operis oblaqueatur,
|
|
quinque foditur, tribus occatur. iugerum ualentis et iam con-
|
5
|
stitutae uineae, quattuor operis putatur, sex adligatur. ar-
|
6.1
|
busto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitas
|
|
arborum non patitur operis iusta conprehendi. quibusdam
|
|
placet uitem proximo anno translatam non putare, sequenti
|
|
deinde anno purgare et unam uirgam, quam submittamus,
|
5
|
ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si uitis recte
|
|
conualuerit, una plus gemma submittere, quarto duas gem-
|
|
mas proximae putationi adicere atque ita quinto demum
|
|
anno uitem iugare. hunc eundem ordinem culturae nos quo-
|
|
que experti conprobauimus.
|
10
|