De cibariis gallinarum
|
|
Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et
|
8.4.1.1
|
uicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. sed
|
|
haec ubi uilitas annonae permittit; ubi uero ea est carior,
|
|
excreta tritici minuta commode dantur. nam per se id fru-
|
|
mentum, etiam quibus locis uilissimum est, non utiliter prae-
|
5
|
betur, quia obest auibus. potest etiam lolium decoctum obici,
|
|
nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent
|
|
farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. cytisi
|
2.1
|
folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratis-
|
|
sima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae
|
|
copia esse uel maxima. uinacea quamuis tolerabiliter pascant
|
|
dari non debent, nisi quibus anni temporibus auis fetum non
|
5
|
edit, nam et partus raros et oua faciunt exigua. sed cum plane
|
3.1
|
post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri.
|
|
Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem uagantibus,
|
|
die incipiente et iam in uesperum declinato, bis diuidenda est,
|
|
ut et mane non protinus a cubili latius euagentur, et ante
|
5
|
crepusculum propter cibi spem temperius ad officinam redeant,
|
|
possintque numerus capitum saepius recognosci. nam uolatile
|
|
pecus facile custodiam pastoris decipit.
|
|
Siccus etiam puluis et cinis, ubicumque cohortem porticus uel
|
4.1
|
tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aues
|
|
se perfundant. nam his rebus plumam pinnasque emundant, si
|
|
modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, chortales
|
|
aues puluere lauari.
|
5
|
Gallina post primam emitti et ante horam diei undecimam
|
5.1
|
claudi debet, cuius uagae cultus hic quem diximus erit. nec
|
|
tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed intra
|
|
ornithonem ter die pascitur maiore mensura. nam singulis
|
|
capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum uagis bini
|
5
|
praebeantur. habeat tamen etiam clausa oportet amplum uesti-
|
6.1
|
bulum quo prodeat et ubi apricetur, idque sit retibus munitum,
|
|
ne aquila uel accipiter inuolet.
|
|
Quas inpensas et curas, nisi locis quibus harum rerum
|
|
uigent pretia, non expedit adhiberi. antiquissima est autem
|
5
|
cum omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris, qui nisi eam
|
|
domino seruat, nullius ornithonis quaestus uincit inpensas.
|
|
De tutela satis dictum est, nunc reliquum ordinem perse-
|
|
quemur.
|
|
Confecta bruma parere fere id genus auium consueuit. atque
|
5.1.1
|
earum quae sunt fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas
|
|
Ianuarias oua edere incipiunt, frigidis autem regionibus eodem
|
|
mense post Idus. sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda
|
|
est, quo maturius partum edant. optime praebetur ad satietatem
|
2.1
|
hordeum semicoctum, nam et maius facit ouorum incrementum
|
|
et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis
|
|
cythisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere
|
|
fecunditatem auium. modus cibariorum sit, ut dixi, uagis
|
5
|
binorum cyathorum hordei. aliquid tamen admiscendum erit
|
|
cytisi, uel si id non fuerit, uiciae aut milii.
|
|
Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aues, ut
|
3.1
|
habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, quae
|
|
subinde conuerrat, et alia stramenta quam recentissima re-
|
|
ponat. nam pulicibus atque aliis similibus replentur, quae
|
|
secum affert auis, cum ad idem cubile reuertitur. adsiduus
|
5
|
autem debet esse custos et speculari parientes, quod se facere
|
|
gallinae testantur crebris singultibus interiecta uoce acuta.
|
|
obseruare itaque dum edant oua et confestim circumire opor-
|
4.1
|
tebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae
|
|
quoque die sunt edita, et quam recentissima supponantur
|
|
gluttientibus (sic enim rustici appellant auis eas quae uolunt
|
|
incubare), cetera uel reponantur uel aere mutentur. aptissima
|
5
|
porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. possunt
|
|
tamen etiam requieta subponi, dum ne uetustiora sint quam
|
|
dierum decem. fere autem cum primum partum consum-
|
5.1
|
mauerunt gallinae, incubare cupiunt ab Idibus Ianuariis. quod
|
|
facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem nouellae
|
|
magis edendis quam excudendis ouis utiliores sunt, inhibeturque
|
|
cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. ueteranas igitur
|
6.1
|
auis ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint,
|
|
moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius ex-
|
|
cudant, aliae editos pullos commodius educent. at e contrario
|
|
quaedam et sua et aliena oua comminuunt atque consumunt,
|
5
|
quod facientem protinus summouere conueniet.
|
|
Pulli autem duarum aut trium auium excusi, dum adhuc
|
7.1
|
teneri sunt, ad unam quae est melior nutrix transferri debent,
|
|
sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter
|
|
similitudinem dinoscere non potest. uerumtamen seruari
|
|
oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta
|
5
|
capitum. negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una
|
|
nutriri.
|
|
Numerus ouorum quae subiciuntur inpar obseruatur nec
|
8.1
|
semper idem. nam primo tempore, id est mense Ianuario,
|
|
quindecim nec umquam plura subici debent, Ma<rt>io nouem
|
|
nec his pauciora, undecim Aprili, tota deinde aestate usque in
|
|
Kalendas Octobris tredecim. postea superuacua est huius rei
|
5
|
cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereant. multi
|
9.1
|
tamen etiam ab aestiuo solstitio non putant bonam pulla-
|
|
tionem, quod ab eo tempore, etiam si facile educationem
|
|
habent, iustum tamen non capiunt incrementum. uerum subur-
|
|
banis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis ueneunt, pro-
|
5
|
banda est aestiua educatio. semper autem cum supponuntur
|
|
oua, considerari debebit ut luna crescente ab decima usque ad
|
|
quintam decimam id fiat. nam et ipsa suppositio per hos fere
|
|
dies est commodissima, et sic administrandum est ut rursus
|
|
cum excluduntur pulli luna crescat.
|
10
|
Diebus quibus animantur oua et in speciem uolucrum con-
|
10.1
|
formantur, ter septenis opus est gallinaceo generi, at pauonino
|
|
et anserino paulo amplius ter nouenis. quae si quando fuerint
|
|
supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus
|
|
alienigenis patiemur. tum demum sui generis quattuor oua, nec
|
5
|
plura quam quinque fouenda recipient, sed et haec quam
|
|
maxima, nam ex pusillis aues minutae nascuntur. cum deinde
|
11.1
|
quis uolet quam plurimos mares excudi, longissima quaeque et
|
|
acutissima oua subiciet, et rursus cum feminas quam rutundis-
|
|
sima.
|
|