De anseribus
  Venio nunc ad eas aues quas Graeci uocant ἀμφιβίους, quia 8.13.1.1
non tantum terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula,
nec magis humo quam stagno consuerunt. eiusque generis
anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam
poscit, et sollertiorem custodiam quam canis praebet. nam 2.1
clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in
obsidione Capitoli, cum aduentum Gallorum uociferatus est,
canibus silentibus.
  Is autem non ubique haberi potest, ut existimat uerissime 5
Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua nec sine multa
herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis,
quia quicquid tenerum contingere potest carpit.
sicubi uero flumen aut lacus est herbaeque copia 3.1
neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus
nutriendum est. quod etiam nos facere censemus, non quia
magni sit fructus, sed quia minimi oneris. at tamen praestat ex
se pullos atque plumam, quam non, ut in ouibus lanam, semel 5
demetere, sed bis anno, uere et autumno, uellere licet. atque ob
has quidem causas, si permittit locorum conditio, uel paucos
utique oportet educare singulisque maribus ternas feminas
destinare—nam propter grauitatem pluris inire non possunt
—, quin etiam in <f>rutectis circa chortem secretis angulis 10
haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi edant.
  Qui uero greges nantium possidere student, χηνοβόσκια con- 14.1.1
stituunt, quae tum demum uigebunt, si fuerint ordinata ra-
tione tali: cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur, alta
nouem pedum maceria porticibusque circumdata, ita ut in
aliqua parte sit cella custodis. sub porticibus deinde quadratae 5
harae caementis uel etiam laterculis extruuntur, quas singulas
satis est habere quoquouersus pedes ternos et aditus singulos
firmis ostiolis munitos, quia per feturam diligenter claudi
debent. extra uillam deinde non longe ab aedificio si est stagnum 2.1
uel flumen, al<i>a non quaeritur aqua, sin aliter, lacus piscinaque
manu fiunt, ut sint quibus inurinari possint aues. nam sine
isto primordio non magis quam sine terreno recte uiuere ne-
queunt. palustris quoque sed herbidus ager destinetur, atque 5
alia pabula conserantur, ut uicia, trifolium, fenum Graecum,
sed praecipue genus intibi, quod σέριν Graeci appellant. lactucae
quoque in hunc usum semina uel maxime serenda sunt, quoniam
et mollissimum est olus et libentissime ab his auibus appetitur,
tum etiam pullis utilissima est esca. 10
  Haec cum praeparata sunt, curandum est ut mares feminae- 3.1
que quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. nam est
aliud genus uarium, quod a fero mitigatum domesticum factum
est. id neque aeque fecundum est nec tam pretiosum, propter
quod minime nutriendum est. anseribus ad admittendum 4.1
tempus aptissimum est a bruma, mox ad pariendum et ad in-
cubandum a Kalendis Februariis uel Martiis usque ad solstitium,
quod fit ultima parte mensis Iunii. ineunt autem non, ut priores
aues de quibus diximus, insistentes humi, nam fere in flumine 5
aut piscinis id faciunt; singulaeque ter anno pariunt, si pro-
hibeantur fetus suos excudere, quod magis expedit quam cum
ipsae suos fouent. nam et a gallinis melius enutriuntur et longe 5.1
maior grex efficitur. pariunt autem singulis fetibus oua primo
quina, sequenti quaterna, nouissimo terna. quem partum non-
nulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore
anni uacaturae sunt a fetu. minime autem concedendum est 5
feminis extra septum parere, sed cum uidebuntur sedem quae-
rere, comprimendae sunt atque temptandae. nam si adpropin-
quat partus, digito tanguntur oua, quae sunt in prima parte
locorum genitalium. quamobrem perduci ad haram debent in-
cludique ut fetum edant, idque singulis semel fecisse satis est, 6.1
quoniam unaquaeque recurrit eodem ubi primo peperit. sed
nouissimo fetu cum uolumus ipsas incubare, notandi erunt
uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur, quoniam
negatur anser aliena excudere oua, nisi subiecta sua quoque 5
habuerit. supponuntur autem gallinis huius generis sicut pa-
uonina plurima quinque, paucissima tria, ipsis deinde anseri-
bus paucissima septem, plurima quindecim.
  Sed custodiri debet ut ouis subiciantur herbae urticarum 7.1
—quo quasi remedio medicantur—, ne noceri possit excus[s]is
anserculis, quos enecant urticae si teneros pupugerunt. pullis
autem formandis excludendisque triginta diebus opus est cum
sunt frigora, nam tepidis quinque et uiginti satis est. saepius 5
tamen anser tricensimo die nascitur.
  Atque is dum exiguus est decem primis diebus pascitur in 8.1
hara clausus cum matre. postea cum serenitas permittit,
producitur in prata et ad piscinas. cauendumque est ne aut
aculeis urticae conpunga[n]tur aut esuriens mittatur in pas-
cuum, sed ante concisis intubis uel lactucae foliis saturetur. nam 5
si adhuc parum firmus indigens ciborum peruenit in pascuum,
fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut
collum abrumpat. milium quoque aut etiam triticum mixtum
cum aqua recte praebetur. atque ubi paulum se confirmauit, in
gregem coaequalium conpellitur et hordeo alitur. quod et in 10
matricibus praebere non inutile est.
  Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam 9.1
uigenos adici, nec rursus omnino cum maribus includi, quoniam
ualidior enecat infirmum. cellas in quibus incubitant siccissimas
esse oportet substratuique habere paleas uel, si eae non sunt,
crassi<ssi>mum quoque foenum. cetera eadem quae in aliis 5
generibus pullorum seruanda sunt, ne coluber, ne uipera faeles-
que aut etiam mustela possit aspirare, quae fere pernicies ad
internecionem prosternunt teneros.
  Sunt qui hordeum maceratum incubantibus adponant, nec pa- 10.1
tiantur matrices saepius nidum relinquere. deinde pullis exclusis
primis quinque diebus polentam uel maceratum far sicut pa-
uonibus obiciunt. nonnulli etiam uiride nasturcium consectum
minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima. 5
mox ubi quattuor mensum facti sunt, farturae maximus quisque
destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc
rem aptissima. et est facilis harum auium sagina, nam polentam 11.1
et pollinem ter die, nihil sane aliud, dari necesse est, dummodo
large bibendi potestas fiat, nec uagandi facultas detur; sintque
calido et tenebricoso loco. quae res ad creandas adipes multum
conferunt. hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam <ma- 5
x>imi, nam pullities saepe quadraginta diebus op[t]ima redditur.