De sedibus apium eligendis
|
|
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul
|
9.5.1.1
|
a tumultu et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco nec
|
|
frigido, nam utraque re infestantur. haec autem sit ima parte
|
|
uallis, et ut uacuae cum prodeunt pabulatum apes facilius
|
|
editioribus aduolent, et collectis utensilibus cum onere per
|
5
|
procliuia non aegre deuolent. si uillae situs ita conpetit, non est
|
|
dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-
|
|
demus, sed in ea parte quae tetris latrinae stercilinique et a
|
|
balinei libera est odoribus. uel et si positio repugnabit, nec
|
2.1
|
maxime tamen incommoda congruent, sic quoque magis ex-
|
|
pediet sub oculis domini esse apiarium. sin autem cuncta fuerint
|
|
inimica, certe uicina uallis occupetur, quo saepius descendere
|
|
non sit graue possidenti. nam res ista maximam fidem desiderat,
|
5
|
quae quoniam rarissima est, interuentu domini tutius custoditur.
|
|
neque ea curatorem fraudulentum tantum sed etiam segnitiae
|
|
inmundae perosa est. aeque enim dedignatur si minus pure
|
|
habita est ac si tractetur fraudulenter.
|
|
Sed ubicumque fuerint aluaria non editissimo claudantur
|
3.1
|
muro. qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis
|
|
ab humo pedibus exiguis in ordinem fenestellis apibus sit per-
|
|
uius; iungaturque tugurium, quod et custodes habitent et
|
|
condatur instrumentum; sitque maxime repletum praeparatis
|
5
|
aluis ad usum nouorum examinum, nec minus herbis salutaribus,
|
|
et si qua sunt alia quae languentibus adhibentur.
|
|
palmaque uestibulum aut ingens oleaster obumbret,
|
4.1
|
ut cum uere nouo ducent examina reges,
|
|
uicina inuitet decedere ripa calori,
|
|
obuiaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
|
|
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur uel extracta
|
5.1
|
manu detur, sine qua neque faui neque mella nec pulli denique
|
|
figurari queunt. siue igitur, ut dixi, praeterfluens unda uel
|
|
putealis canalibus inmissa fuerit, uirgis ac lapidibus aggeretur
|
|
apium causa,
|
5
|
pontibus ut crebris possint consistere et alas
|
|
pandere ad aestiuum solem, si forte morantis
|
|
sparserit aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus.
|
|
Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae in-
|
6.1
|
crementi parui, maximeque propter salubritatem. nam sunt
|
|
etiam remedio languentibus cytisi, tum deinde casiae atque pini
|
|
et rosmarinum, quin etiam cunelae et thymi frutices, item
|
|
uiolarum uel quae utiliter deponi patitur qualitas terrae. grauis
|
5
|
et taetri odoris non solum uirentia sed et quaelibet res pro-
|
|
hibeantur, sic uti cancri nidor cum est ignibus adustus aut
|
|
odor palustris coeni. nec minus uitentur cauae rupes aut uallis
|
|
argutiae, quas Graeci uocant ἠχοῦς.
|
|