Quid quoque tempore faciant apes, et per anni tempora quid curator
facere debeat
  Atque haec fere sunt examinum uitio laborantium remedia. 9.14.1.1
  Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime
prodidit. ab aequinoctio primo, quod mense Martio circa VIII
Kalendas Aprilis in octaua parte Arietis conficitur, ad ortum
Vergiliarum dies uerni temporis habentur duodequinquaginta. 5
per hos primum ait apes curandas esse adapertis alueis, ut
omnia purgamenta quae sunt hiberno tempore congesta exi-
mantur, et araneis, qui fauos conrumpunt, detractis fumus im-
mittatur factus incenso bubulo fimo. hic enim quasi quadam
cognatione generis maxime est apibus aptus. uermiculi quoque, 2.1
qui tiniae uocantur, item papiliones enecandi sunt. quae pestes
plerumque fauis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bu-
bulam misceas, et his incensis nidorem admoueas. hac cura per
id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius 5
operibus inseruient. uerum maxime custodiendum est curatori 3.1
qui apes nutrit, cum aluos tractare debebit, uti[que] pridie
castus ab rebus ueneriis neue temulentus nec nisi lotus ad eas
accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis, ut sunt
salsamenta et eorum omnium liquamina, itemque foetentibus 5
acrimoniis alii uel ceparum ceterarumque rerum similium.
  Vndequinquagesimo die ab aequinoctio uerno, cum fit Ver- 4.1
giliarum exortus circa V Idus Maias, incipiunt examina uiribus
et numero augeri. sed et iisdem diebus intereunt quae paucas
et aegras apes habent. eodemque tempore progenerantur in ex-
tremis partibus fauorum amplioris magnitudinis quam sunt 5
ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. uerum quidam
Graecorum auctores οἴστρους appellant, ab eo quod exagitent
nec patiantur examina conquiescere. itaque praecipiunt eos
enecari.
  Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense 5.1
Iunio circa octauam partem Cancri, fere examinant alui. quo
tempore uehementius custodiri debent, ne nouae suboles dif-
fugiant. tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui
fere dies triginta sunt, pariter et frumenta et faui demetuntur. 5
sed hi quemadmodum tolli debeant mox dicetur, cum de confec-
tura mellis praecipiemus. ceterum hoc eodem tempore pro- 6.1
generare posse apes iuuenco perempto, Democritus et Mago nec
minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem uentribus etiam
bubulis idem fieri adfirmat, quam rationem diligentius prosequi
superuacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait non 5
tanto interitu pecus istud amitti ut sic requirendum sit.
  Verum hoc tempore et usque in autumni aequinoctium 7.1
decimo quoque die alui aperiendae et fumigandae sunt. quod
cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse con-
uenit. suffitas deinde et aestuantis apes refrigerare oportet,
consparsis uacuis partibus aluorum et recentissimi rigoris aqua 5
infusa; deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae uel etiam
cuiuslibet uasti alitis, quae rigorem habent, emundari. praeterea 8.1
ut tiniae uerrantur papilionesque necentur, qui plerumque
intra aluos morantes apibus exitio sunt. nam et ceras erodunt
et stercore suo uermes progenerant, quos aluorum tinias appel-
lamus. itaque quo tempore maluae florent, cum est earum 9.1
maxima multitudo, si uas aeneum simile miliario uespere po-
natur inter aluos, et in fundum eius lumen aliquod demittatur,
undique papiliones concurrant, dumque circa flammulam uoli-
tent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum euolent, 5
nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis
circumueniantur, ideoque propinquo ardore consumantur.
  A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, 10.1
cum inroratis floribus thymi et cunelae thymbraeque apes
mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni aequi-
noctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octauam partem
Librae sol attigit. sed inter Caniculae et Arcturi exortum cauen- 5
dum erit ne apes intercipiantur uiolentia crabronum, qui ante
aluaria plerumque obsidiantur prodeuntibus.
  Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi, 11.1
fauorum secunda est exemptio. ab aequinoctio deinde, quod con-
ficitur circa VIII Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum
diebus XL, ex floribus tamaricis et siluestribus frutectis apes
collecta mella cibariis hiemis reponunt. quibus nihil est omnino 5
detrahendum, ne saepius iniuria contristatae uelut desperatione
rerum profugiant.
  Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa 12.1
VIII Kalendas Ianuarii in octaua parte Capricorni, iam recon-
dito melle utuntur examina. nec me fallit Hipparchi ratio, quae
docet solstitia et aequinoctia non octauis sed primis partibus
signorum confici. uerum in hac ruris disciplina sequor nunc 5
Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui
sunt aptati publicis sacrificiis, quia et notior est ista uetus
agricolis concepta opinio, nec tamen Hipparchi subtilitas
pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. ergo 13.1
Vergiliarum occasu primo statim conueniat aperire aluos et
depurgare quicquid immundi est diligentiusque curare, quoniam
per tempora hiemis non expedit mouere aut patefacere uasa.
quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt, apricissimo 5
die purgatis domiciliis opercula intus usque ad fauos admouenda
sunt, omni uacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae
cauearum per hiemem concalescant. idque semper faciendum
est etiam in his aluis quae paucitate plebis infrequentes sunt.
quicquid deinde rimarum est aut foraminum luto et fimo bubulo 14.1
mixtis inlinemus extrinsecus, nec nisi aditus quibus commeent
relinquemus. et quamuis porticu protecta uasa nihilo minus
congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res
patietur a frigore et tempestatibus muniemus. 5
  Quidam exemptis interaneis occisas aues intus includunt, 15.1
quae tempore hiberno plumis suis delitiscentibus apibus prae-
bent teporem. tum etiam, si sunt adsumpta cibaria, commode
pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. sin autem
faui suffecer<i>nt, permanent inlibatae, nec quamuis amantissimas 5
munditiarum offendunt odore suo. melius tamen nos existi-
mamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in
canaliculis uel contusam et aqua madefactam ficum aridam uel
defrutum aut passum praebere. quibus liquoribus mundam
lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem 10
sucum euocent. uuas etiam passas cum infregerimus, paulum 16.1
aqua respersas probe dabimus. atque his cibariis non solum
hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithy-
mallus atque ulmi florebunt, sustinendae sunt. post confectam 17.1
brumam diebus fere quadraginta quicquid est reposit<u>m mellis,
nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam uacuatis ceris
usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis,
ieiunae fauis accubantes torpent more serpentium et quiete sua 5
spiritum conseruant. quem tamen ne amittant, si longior fames
incesserit, optimum est per aditum uestibuli siponibus dulcia
liquamina inmittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum
Arcturi ortus et hirundinis aduentus commodiores polliceantur
futuras tempestates. itaque post hoc tempus, cum diei permittit 18.1
hilaritas, procedere audent in pascua. nam ab aequinoctio uerno
sine cunctatione iam passim uagantur, et idoneos ad fetum
decerpunt flores atque intra tecta conportant.
  Haec obseruanda per anni tempora diligentissime Hyginus 5
praecepit. ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem
suppetere ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur
aestiua. itaque quibus locis post ueris tempora flores idonei 19.1
deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed uernis
pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis
floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere
possint. quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur 5
in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus,
cum ex aliis transportantur S<c>yrum, nec minus in Sicilia, cum
ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. idemque 20.1
ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto
meliorem qualitatem capiunt quanto iucundiore sit materia
cera confecta. sed ante translationem diligenter aluos inspicere
praecepit, ueteresque et tiniosos et labantis fauos eximere, nec 5
nisi paucos et optimos reseruare, ut simul etiam ex meliore
flore quam plurimi fiant, eaque uasa quae quis transferre uelit
non nisi noctibus et sine concussione portare.