REI RVSTICAE
CEPVRICVS DE CVLTV HORTORVM
LIBER DECIMVS
  Faenoris tui, Siluine, quod stipulanti spoponderam 10.pr.1.1
tibi, reliquam pensiunculam percipe. nam superioribus
nouem libris hac minus parte debitum, quod nunc persoluo,
reddideram. superest ergo cultus hortorum segnis ac ne-
glectus quondam ueteribus agricolis, nunc uel celeberrimus. 5
siquidem cum parcior apud priscos esset frugalitas, largior
tamen pauperibus fuit usus epularum, lactis copia ferinae-
que ac domesticarum pecudum carne uelut aqua frumen-
toque summis atque humillimis uictum tolerantibus. mox 2.1
cum sequens et praecipue nostra aetas dapibus libidinosa
pretia constituerit cenaeque non naturalibus desideriis sed
censibus aestimentur, plebeia paupertas summota pretiosi-
oribus cibis ad uulgares compellitur. quare cultus horto- 3.1
rum, quorum iam fructus magis in usu est, diligentius
nobis, quam tradidere maiores, praecipiendus est, isque,
sicut institueram, prorsa oratione prioribus subnecteretur
exordiis, nisi propositum meum expugnasset frequens 5
postulatio tua, quae praecepit, ut poeticis numeris exple-
rem georgici carminis omissas partis, quas tamen et ipse
Vergilius significauerat posteris se memorandas relinquere.
neque enim aliter istud nobis fuerat audendum quam ex
uoluntate uatis maxime uenerandi, cuius quasi numine in- 4.1
stigante pigre sine dubio propter difficultatem operis,
uerumtamen non sine spe prosperi successus adgressi su-
mus tenuem admodum et paene uiduatam corpore mate-
riam, quae tam exilis est, ut in consummatione quidem 5
totius operis adnumerari ueluti particula possit laboris
nostri, per se uero et quasi suis finibus terminata nullo
modo speciose conspici. nam etsi multa sunt eius quasi
membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem
tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehen- 10
sibili paruitate harenae funis effici non possit. quare quic- 5.1
quid est istud, quod elucubrauimus, adeo propriam sibi
laudem non uindicat, ut boni consulat, si non sit dedecori
prius editis a me scriptorum monumentis. sed iam prae-
fari desinamus. 5
  Hortorum quoque te cultus, Siluine, docebo 1.1.1
Atque ea, quae quondam spatiis exclusus iniquis,
Cum caneret laetas segetes et munera Bacchi
Et te, magna Pales, nec non caelestia mella,
Vergilius nobis post se memoranda reliquit. 5
  Principio sedem numeroso praebeat horto
Pinguis ager putris glebae resolutaque terga
Qui gerit et fossus gracilis imitatur harenas.
Atque habilis natura soli, quae gramine laeto
Parturit et rutilas ebuli creat uuida bacas. 10
Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude
Perpetitur querulae semper conuicia ranae.
Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos
Palmitibusque feris laetatur et aspera siluis
Achradis aut pruni lapidosis obruta pomis 15
Gaudet et iniussi consternitur ubere mali,
Sed negat elleboros et noxia carbasa suco
Nec patitur taxos nec strenua toxica sudat,
Quamuis semihominis uesano gramine feta
Mandragorae pariat flores maestamque cicutam 20
Nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa
Terga rubi spinisque ferat paliuron acutis.
Vicini quoque sint amnes, quos incola durus
Adtrahat auxilio semper sitientibus hortis,
Aut fons inlacrimet putei non sede profunda, 25
Ne grauis hausuris tendentibus ilia uellat.
Talis humus uel parietibus uel saepibus hirtis
Claudatur, ne sit pecori neu peruia furi.
Nec tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae,
Nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae 30
Arte laboretur, sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae numen uenerare Priapi
Terribilis membri, medio qui semper in horto
Inguinibus puero, praedoni falce minetur.
  Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis 35
Seminibus, quae cura satis, quo sidere primum
Nascantur flores Paestique rosaria gemment,
Quo Bacchi genus aut aliena stirpe grauata
Mitis adoptatis curuetur frugibus arbos,
Pierides tenui deducite carmine Musae. 40
  Oceani sitiens cum iam canis hauserit undas
Et paribus Titan orbem librauerit horis,
Cum satur autumnus quassans sua tempora pomis
Sordidus et musto spumantis exprimet uuas,
Tum mihi ferrato uersetur robore palae 45
Dulcis humus, si iam pluuiis defessa madebit.
At si cruda manet caelo durata sereno,
Tum iussi ueniant decliui tramite riui,
Terra bibat fontis et hiantia compleat ora.
Quod si nec caeli nec campi competit umor 50
Ingeniumque loci uel Iuppiter abnegat imbrem,
Expectetur hiems, dum Bacchi Gnosius ardor
Aequore caeruleo celetur uertice mundi
Solis et aduersos metuant Atlantides ortus.
Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo, 55
Sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus
Dira Nepae tergoque Croti festinat equino,
Nescia plebs, generis matri ne parcite falsae.
Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae;
Altera nos enixa parens, quo tempore saeuos 60
Tellurem Ponto mersit Neptunus et imum
Concutiens barathrum Lethaeas terruit undas.
Tumque semel Stygium regem uidere trementem
Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes.
Nos fecunda manus uiduo mortalibus orbe 65
Progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere. sed ecce
Durior aeternusque uocat labor: heia age segnis
Pellite nunc somnos et curui uomere dentis
Iam uiridis lacerate comas, iam scindite amictus. 70
Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga,
Tu penitus latis eradere uiscera marris
Ne dubita et summo feruentia cespite mixta
Ponere, quae canis iaceant urenda pruinis,
Verberibus gelidis iraeque obnoxia cauri, 75
Alliget ut saeuus Boreas Eurusque resoluat.
Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
Candidus aprica Zephyrus regelauerit aura
Sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo
Veris et aduentum nidis cantauit hirundo, 80
Rudere tum pingui solido uel stercore aselli
Armentiue fimo saturet ieiunia terrae,
Ipse ferens holitor diruptos pondere qualos,
Pabula nec pudeat fisso praebere nouali,
Inmundis quaecunque uomit latrina cloacis. 85
Densaque iam pluuiis durataque summa pruinis
Aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis.
Mox bene cum glebis uiuacem cespitis herbam
Contundat marrae uel fracti dente ligonis,
Putria maturi soluantur ut ubera campi. 90
Tunc quoque trita solo splendentia farcula sumat
Angustosque foros aduerso limite ducens
Rursus in obliquum distinguat tramite paruo.
  Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus
Deposito squalore nitens sua semina poscet, 95
Pingite tunc uarios, terrestria sidera, flores,
Candida leucoia et flauentia lumina caltae
Narcissique comas et hiantis saeua leonis
Ora feri calathisque uirentia lilia canis
Nec non uel niueos uel caeruleos hyacinthos. 100
Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro,
Ponatur uiola et nimium rosa plena pudoris.
Nunc medica panacem lacrima sucoque salubri
Glaucea et profugos uinctura papauera somnos
Spargite, quaeque uiros acuunt armantque puellis, 105
Iam Megaris ueniant genitalia semina bulbi,
Et quae Sicca legit Getulis obruta glebis,
Et quae frugifero seritur uicina Priapo,
Excitet ut Veneri tardos eruca maritos.
Iam breue chaerepolum et torpenti grata palato 110
Intiba, iam teneris frondens lactucula fibris
Alliaque infractis spicis et olentia late
Vlpica quaeque fabis habilis fabrilia miscet.
Iam siser Assyrioque uenit quae semine radix
Sectaque praebetur madido sociata lupino, 115
Ut Pelusiaci proritet pocula zythi.
Tempore non alio uili quoque salgama merce
Capparis et tristis inulae ferulaeque minaces
Plantantur nec non serpentia gramina mentae
Et bene odorati flores sparguntur anethi 120
Rutaque Palladiae bacae iutura saporem
Seque lacessenti fletum factura sinapis
Atque holeris pulli radix lacrimosaque caepa
Ponitur et lactis gustus quae condiat herba,
Deletura quidem fronti data signa fugarum, 125
Vimque suam idcirco profitetur nomine Graio.
Tum quoque conseritur, toto quae plurima terrae
Orbe uirens pariter plebi regique superbo
Frigoribus caules et ueri cymata mittit:
Quae pariunt ueteres caeposo litore Cumae, 130
Quae Marrucini, quae Signia monte Lepino,
Pinguis item Capua et Caudinis faucibus horti,
Fontibus et Stabiae celebres et Vesbia rura.
Doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha,
Quae dulcis Pompeia palus uicina salinis 135
Herculeis uitreoque Siler qui defluit amni,
Quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli
Et Turni lacus et pomosi Tiburis arua,
Bruttia quae tellus et mater Aricia porri.
  Haec ubi credidimus resolutae semina terrae, 140
Adsiduo grauidam cultu curaque fouemus,
Vt redeant nobis cumulato fenore messes.
Et primum moneo largos inducere fontis,
Ne sitis exurat concepto semine partum.
At cum feta suos nexus adaperta resoluit, 145
Florida cum soboles materno pullulat aruo,
Primitiis plantae modicos tum praebeat imbres
Sedulus inrorans holitor ferroque bicorni
Pectat et angentem sulcis exterminet herbam.
At si dumosis positi sunt collibus horti 150
Nec summo nemoris labuntur uertice riui,
Aggere praeposito cumulatis area glebis
Emineat, sicco ut consuescat puluere planta
Nec mutata loco sitiens exhorreat aestu.
Mox ubi nubigenae Phryxi nec portitor Helles 155
Signorum et pecorum princeps caput efferet undis,
Alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens
Semina depositis cupiet se nubere plantis,
Inuigilate uiri: tacito nam tempora gressu
Diffugiunt nulloque sono conuertitur annus. 160
Flagitat ecce suos genetrix mitissima fetus,
Et quos enixa est partus, iam quaerit alendos
Priuignasque rogat proles. date nunc sua matri
Pignora, tempus adest: uiridi redimite parentem
Progenie, tu cinge comas, tu dissere crines. 165
Nunc apio uiridi crispetur florida tellus,
Nunc capitis porri longo resoluta capillo
Laetetur mollemque sinum staphylinus inumbret.
Nunc et odoratae peregrino munere plantae
Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae. 170
Nataque iam ueniant hilaro samsuca Canopo
Et lacrimas imitata tuas, Cinyreia uirgo,
Sed melior stactis ponatur Achaia murra
Et male damnati maesto qui sanguine surgunt
Aeacii flores inmortalesque amaranti 175
Et quos mille parit diues natura colores,
Disponat plantis holitor, quos semine seuit.
Nunc ueniat quamuis oculis inimica corambe,
Iamque salutari properet lactuca sapore,
Tristia quae releuat longi fastidia morbi, 180
Altera crebra uiret, fusco nitet altera crine,
Vtraque Caecilii de nomine dicta Metelli.
Tertia, quae spisso, sed puro uertice pallet,
Haec sua Cappadocae seruat cognomina gentis.
Et mea, quam generant Tartesi litore Gades, 185
Candida uibrato discrimine, candida thyrso est.
Cypros item Paphio quam pingui nutrit in aruo,
Punicea depexa coma, sed lactea crure est.
Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi.
Caeciliam primo deponit Aquarius anno, 190
Cappadocamque premit ferali mense Lupercus.
Tuque tuis, Mauors, Tartesida pange Kalendis,
Tuque tuis, Paphie, Paphien iam pange Kalendis.
Dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri
Et mater facilis mollissima subiacet aruo, 195
Ingenera: nunc sunt genitalia tempora mundi,
Nunc amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis
Bacchatur Veneri stimulisque cupidinis actus
Ipse suas adamat partus et fetibus implet.
Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum, 200
Ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten,
Et iam caeruleo partus enixa marito
Vtraque nunc reserat pontumque natantibus implet.
Maximus ipse deum posito iam fulmine fallax
Acrisioneos ueteres imitatur amores 205
Inque sinus matris uiolento depluit imbre.
Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem,
Et patitur nexus flammata cupidine Tellus.
Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus
Ver agit, hinc hominum pecudum uolucrumque cupido, 210
Atque amor ignescit menti saeuitque medullis,
Dum satiata Venus fecundos compleat artus
Et generet uarias soboles semperque frequentet
Prole noua mundum, uacuo ne torpeat aeuo.
  Sed quid ego infreno uolitare per aethera cursu 215
Passus equos audax sublimi tramite raptor?
Ista canit, maiore deo quem Delphica laurus
Inpulit ad rerum causas et sacra mouentem
Orgia naturae secretaque foedera caeli
Extimulat uatem per Dindyma casta Cybeles 220
Perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi,
Per sua Parnasi, per amica silentia Musis
Pierii nemoris, Bacchea uoce frementem
Delie te Paean, et te Euhie Euhie Paean.
Me mea Calliope cura leuiore uagantem 225
Iam reuocat paruoque iubet decurrere gyro
Et secum gracili conectere carmina filo,
Quae canat inter opus Musa modulante putator
Pendulus arbustis, holitor uiridantibus hortis.
  Quare age, quod sequitur, paruo discrimine sulci 230
Spargantur caecis nasturcia dira colubris,
Indomito male sana cibo quas educat aluus,
Et satureia thymi referens thymbraeque saporem
Et tenero cucumis fragilique cucurbita collo.
Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho 235
Potanti ueniat nec Phoebo grata canenti,
Haec modo purpureo surgit glomerata corymbo,
Murteolo modo crine uiret deflexaque collo
Nunc adaperta manet, nunc pinea uertice pungit,
Nunc similis calatho spinisque minantibus horret, 240
Pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.
Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos
Punica, quae rutilo mitescit tegmine grani,
Tempus haris satio famosaque tunc coriandra
Nascuntur gracilique melantia grata cumino, 245
Et baca asparagi spinosa prosilit herba
Et moloche, prono sequitur quae uertice solem,
Quaeque tuas audax imitatur, Nysie, uitis
Nec metuit sentis: nam uepribus improba surgens
Achradas indomitasque bryonias alligat alnos. 250
Nomine tum Graio, ceu littera proxima primae
Pangitur in cera docti mucrone magistri:
Sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu
Deprimitur folio uiridis, pede candida beta.
  Quin et odoratis messis iam floribus instat: 255
Iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni
Fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet.
Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt
Et conniuentes oculos uiolaria soluunt,
Oscitat et leo et ingenuo confusa rubore 260
Virgineas adaperta genas rosa praestet honores
Caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem.
Nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro
Maenaliosque choros dryadum nymphasque Napaeas,
Quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, 265
Quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei
Antraque Castaliis semper rorantia guttis
Et quae Sicanii flores legistis Halaesi,
Cum Cereris proles uestris intenta choreis
Aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit 270
Raptaque Lethaei coniunx mox facta tyranni
Sideribus tristes umbras et Tartara caelo
Praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti
Et nunc inferno potitur Proserpina regno:
Vos quoque iam posito luctu maestoque timore 275
Huc facili gressu teneras aduertite plantas
Tellurisque comas sacris aptate canistris.
Hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina,
Casta Fides nobis colitur sanctique Penates.
Omnia plena iocis, securo plena cachinno, 280
Plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis.
Nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus,
Dum Phoebus tener, ac tenera decumbere in herba
Suadet et arguto fugientis gramine fontis
Nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis. 285
Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus.
Iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro.
Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
Purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor
Sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco 290
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu,
Nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
Quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
Quare age uel iubare exorto iam nocte suprema
Vel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, 295
Sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
Carpite narcissique comas sterilisque balausti.
Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
Formoso Nais puero formosior ipsa
Fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro 300
Balsama cum casia nectens croceosque corymbos
Sparge mero Bacchi: nam Bacchus condit odores.
Et uos, agrestes, duro qui pollice mollis
Demetitis flores, cano iam uimine textum
Sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. 305
Iam rosa distendat contorti stamina iunci
Pressaque flammeola rumpatur fiscina calta,
Mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet
Et titubante gradu multo madefactus Iaccho
Aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet. 310
  Sed cum maturis flauebit messis aristis
Atque diem gemino Titan extenderit astro
Hauserit et flammis Lernaei brachia cancri,
Allia tunc caepis, cereale papauer anetho
Iungite, dumque uirent, nexos deferte maniplos 315
Et celebres Fortis Fortunae dicite laudes
Mercibus exactis hilarisque recurrite in hortos.
Tunc quoque proscisso riguoque insparsa nouali
Ocima comprimite et grauibus densate cylindris,
Exurat sata ne resoluti pulueris aestus 320
Paruulus aut pulex inrepens dente lacessat
Neu formica rapax populari semina possit.
Nec solum teneras audent erodere frondes
Implicitus conchae limax hirsutaque campe,
Sed cum iam ualido pinguescit lurida caule 325
Brassica cumque tument pallentia robora betae
Mercibus atque holitor gaudet securus adultis
Et iam maturis quaerit supponere falcem,
Saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres,
Grandine dilapidans hominumque boumque labores, 330
Saepe etiam grauidis inrorat pestifer undis,
Ex quibus infestae Baccho glaucisque salictis
Nascuntur uolucres serpitque eruca per hortos,
Quos super ingrediens exurit semina morsu,
Quae capitis uiduata comas spoliataque nudo 335
Vertice trunca iacent tristi consumpta ueneno.
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
Ipsa nouas artis uaria experientia rerum
Et labor ostendit miseris ususque magister
Tradidit agricolis uentos sedare furentis 340
Et tempestatem Tuscis auertere sacris.
Hinc mala Rubigo uiridis ne torreat herbas,
Sanguine lactentis catuli placatur et extis.
Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris, 345
Vtque Iouis magni prohiberet fulgura Tarchon,
Saepe suas sedes praecinxit uitibus albis.
Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron,
Nocturnas crucibus uolucres suspendit et altis
Culminibus uetuit feralia carmina flere. 350
Sed ne dira nouas segetes animalia carpant,
Profuit interdum medicantem semina pingui
Palladia sine fruge salis conspargere amurca
Innataue laris nigra satiare fauilla.
Profuit et plantis latices infundere amaros 355
Marruuii multoque sedi contingere suco.
At si nulla ualet medicina repellere pestem,
Dardanicae ueniunt artes nudataque plantas
Femina, quae iustis tum demum operata iuuencae
Legibus obsceno manat pudibunda cruore, 360
Sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo,
Ter circum areolas et saepem ducitur horti.
Quae cum lustrauit gradiens—mirabile uisu—
Non aliter quam decussa pluit arbore nimbus
Vel teretis mali uel tectae cortice glandis, 365
Voluitur in terram distorto corpore campe.
Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem
Vellere Phryxeo delapsum uidit Iolcos.
  Sed iam prototomos tempus decidere caules
Et Tartesiacos Paphiosque reuellere thyrsos 370
Atque apio fasces et secto cingere porro.
Iamque eruca salax fecundo prouenit horto,
Lubrica iam lapathos, iam thamni sponte uirescunt
Et scilla, hirsuto saepes nunc horrida rusco
Prodit et asparagi corruda simillima filo 375
Vmidaque andrachle sitientis protegit antas
Et grauis atriplici consurgit longa phaselos,
Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri
Sole sub aestiuo gelidas per graminis umbras
Intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit. 380
Vna neque est illis facies. nam si tibi cordi
Longior est, gracili capitis quae uertice pendet,
Et tenui collo semen lege; siue globosi
Corporis atque utero nimium quae uasta tumescit,
Ventre leges medio; sobolem dabit illa capacem 385
Naryciae picis aut Actaei mellis Hymeti
Aut habilem lymphis hamulam Bacchoue lagoenam,
Tum pueros eadem fluuiis innare docebit.
Liuidus at cucumis, grauida qui nascitur aluo
Hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus 390
Ventre cubat flexo semper collectus in orbem,
Noxius exacuit morbos aestatis iniquae.
Fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus.
At qui sub trichila manantem repit ad undam
Labentemque sequens nimium tenuatur amore, 395
Candidus, effetae tremebundior ubere porcae,
Mollior infuso calathis modo lacte gelato,
Dulcis erit riguoque madescit luteus aruo
Et feret auxilium quondam mortalibus aegris.
  Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu 400
Arboreos aperit fetus cumulataque moris
Candida sanguineo manat fiscella cruore,
Tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus
Armeniisque et cereolis prunisque Damasci
Stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis 405
Miserat, ut fama est, patriis armata uenenis.
At nunc expositi paruo discrimine leti
Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi.
Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta
Exiguo properant mitescere Persica malo. 410
Tempestiua madent, quae maxima Gallia donat,
Frigoribus pigro ueniunt Asiatica fetu.
At grauis Arcturi sub sidere parturit arbos
Liuia, Chalcidicis et Caunis aemula Chiis,
Purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae 415
Et Callistruthis, roseo quae semine ridet,
Albaque, quae seruat flauae cognomina cerae,
Scissa Libysca simul, picto quoque Lydia tergo.
Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis
Nube noua seritur caeli pendentibus undis 420
Gongylis, inlustri mittit quam Nursia campo,
Quaeque Amiterninis defertur bunias aruis.
  Sed iam maturis nos flagitat anxius uuis
Euchios excultosque iubet claudamus ut hortos.
Claudimus imperioque tuo paremus agrestes 425
Ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche,
Inter lasciuos Satyros Panasque biformes
Brachia iactantes uetulo marcentia uino.
Et te Maenalium, te Bacchum teque Lyaeum
Lenaeumque patrem canimus sub tecta uocantes, 430
Ferueat ut lacus et musto completa Falerno
Exundent pingui spumantia dolia musto.
  Hactenus hortorum cultus, Siluine, docebam
Siderei uatis referens praecepta Maronis,
Qui primus ueteres ausus recludere fontis 435
Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen.