Dies caelestes
|
|
Id. Ian. uentosa tempestas et incertus status.
|
11.2.4.1
|
xviii Kal. Febr. tempestas incerta.
|
|
xvii Kal. Febr. sol in Aquarium transit; Leo mane incipit
|
|
occidere; Africus, interdum Auster cum pluuia.
|
|
xvi Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat.
|
5
|
xv Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, uentus Africus, tempe-
|
|
statem significat.
|
|
xi Kal. Febr. Fidicula uespere occidit, dies pluuius.
|
|
viiii Kal. Febr. ex occasu pristini sideris significat tempe-
|
5.1
|
statem, interdum etiam tempestas.
|
|
vi Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella
|
|
occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur.
|
|
v Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluuius dies.
|
5
|
iii Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula
|
|
occidere, significat.
|
|
pridie Kal. Febr. eorum, quae supra, siderum occasus tem-
|
|
pestatem facit, interdum tantummodo significat.
|
|
Hoc igitur semimenstruum et deinceps sequentia tem-
|
6.1
|
pestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior uilicus, ut
|
|
iam dixi, uel abstinere possit operibus uel festinationem
|
|
adhibere. itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus
|
|
inter brumam et aduentum Fauonii, si maior est uineae
|
5
|
uel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis super-
|
|
fuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus uitis
|
|
saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc
|
|
rigentes materiae ferrum reformidant. itaque dum hae rege-
|
7.1
|
latae secentur, usque in horam secundam uel tertiam pote-
|
|
runt uepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent,
|
|
segetes emundari, acerui uirgarum fieri, ligna denique con-
|
|
fici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur.
|
5
|
apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda
|
|
et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. siccos quo-
|
8.1
|
que et pingues agros tempestiuum est proscindere. nam
|
|
uliginosi et mediocris habitus sub aestatem ueruagendi sunt,
|
|
macerrimi uero et aridi post aestatem primo autumno arandi
|
|
et subinde conserendi. sed iugerum agri pinguis hoc tem-
|
5
|
pore anni commode duabus operis proscinditur, quia hiber-
|
|
nis pluuiis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet.
|
|
eodem mense ante Kalendas Februarias sariendae segetes
|
9.1
|
autumnales, siue illae seminis adorei sunt, quod quidam far
|
|
uennuculum uocant, seu tritici, earumque tempestiua sartio
|
|
est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt.
|
|
hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc de-
|
5
|
mum sarire debebunt. sed et faba eandem culturam exigit,
|
10.1
|
si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creuerit;
|
|
nam prius saruisse nimium teneram non expedit. eruum
|
|
melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso
|
|
uel proximo seremus. nam Martio nullo modo terrae con-
|
5
|
mittendum esse rustici praecipiunt. uineae, quae sunt pa-
|
11.1
|
latae et ligatae, recte iam fodiuntur. surculi, qui primi
|
|
florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cera-
|
|
siorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. ridicis uel
|
|
etiam palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in
|
5
|
aedificia succidere arborem conuenit. sed utraque melius
|
|
fiunt luna decrescente ab uicesima usque in tricesimam,
|
|
quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non in-
|
|
festari. palos una opera caedere et exputatos acuere cen-
|
12.1
|
tum numero potest, ridicas autem querneas siue oleagineas
|
|
findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexa-
|
|
ginta, item ad lucubrationem uespertinam palos decem uel
|
|
ridicas quinque conficere totidemque per antilucanam lucu-
|
5
|
brationem. materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad
|
13.1
|
unguem debet per quadratos pedes uiginti; haec erit uehis
|
|
una. pinus autem quinque et uiginti pedum aeque ab uno
|
|
expeditur, quae et ipsa uehis dicitur; nec minus ulmus et
|
|
fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum quadra-
|
5
|
ginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus
|
|
singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae
|
|
mensurae similiter uehes appellantur. his etiam diebus maturi
|
14.1
|
agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadri-
|
|
pedia charactere signari debent.
|
|
Kal. Febr. Fidis incipit occidere, uentus Eurinus et inter-
|
|
dum Auster cum grandine est.
|
5
|
iii Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut
|
|
Septentrio, nonnumquam Fauonius.
|
|
Non. Febr. mediae partes Aquarii oriuntur, uentosa tem-
|
|
pestas.
|
|
vii Id. Febr. Callisto sidus occidit, Fauonii spirare incipiunt.
|
15.1
|
vi Id. Febr. uentosa tempestas.
|
|
iii Id. Febr. Eurus.
|
|
Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata
|
|
uel arua purgantur et in faenum submittuntur. reliquae
|
16.1
|
partes uinearum propter brumam uel frigora omissae nunc
|
|
palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae
|
|
laedantur et oculi adterantur. item uinearum fossio iisdem
|
|
locis peragenda est arbustorumque siue putatio siue adli-
|
5
|
gatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. inter
|
|
Nonas deinde et Idus pomorum seminaria facienda sunt et
|
|
maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae.
|
|
pastinatio quoque, quae mense Decembri uel Ianuario coepta
|
17.1
|
est, iam nunc includenda et uitibus conserenda est. pasti-
|
|
natur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem
|
|
trium pedum defodiatur operis octoginta uel in altitudinem
|
|
dupondii semissis operis quinquaginta uel ad bipedalium,
|
5
|
quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. haec
|
18.1
|
tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastina-
|
|
tionis mensura est. nam holeribus deponendis possit uel
|
|
sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula
|
|
iugera triginta operis conficitur. hoc eodem tempore ster-
|
5
|
coris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arbo-
|
|
ribus inspargenda, quin etiam uinearia diligenter facienda
|
|
malleolusque quam curiosissime pangendus. populos et
|
19.1
|
salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmo-
|
|
rum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare
|
|
et circumfodere ac summas earum aestiuas radices ampu-
|
|
tare. sarmenta e uineis nondum fossis atque arbustis et
|
5
|
segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodi-
|
|
entem uel alio genere terram molientem potest inpedire,
|
|
nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria noua
|
|
conserere uel antiqua curare, harundineta nunc ponere uel
|
|
etiam pristina colere, salicta facere uel deputare, runcare
|
10
|
ac fodere, genistam semine uel plantis in pastinato uel
|
|
etiam sulco deponere. trimenstruum quoque satio non est
|
20.1
|
aliena huic tempori, quamuis tepidis regionibus melius ad-
|
|
ministretur per mensem Ianuarium.
|
|
Id. Febr. Sagittarius uespere occidit, uehementer hiemat.
|
|
xvi Kal. Mart. uespere Crater oritur, uenti mutatio.
|
5
|
xv Kal. Mart. sol in Pisces transitum facit, nonnumquam
|
|
uentosa tempestas.
|
|
xiii et xii Kal. Mart. Fauonius uel Auster cum grandine et
|
21.1
|
nimbis.
|
|
x Kal. Mart. Leo desinit occidere, uenti septentrionales,
|
|
qui uocantur ὀρνιθίαι, per dies triginta esse solent,
|
|
tum et hirundo aduenit.
|
5
|
viiii Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies
|
|
Aquilone uel Coro, interdum pluuia.
|
|
viii Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, uariae tem-
|
22.1
|
pestates, alcyonei dies uocantur, in Atlantico quidem
|
|
mari summa tranquillitas notata est.
|
|
vii Kal. Mart. uentosa tempestas, hirundo conspicitur.
|
|
Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra
|
5
|
scripsimus, tempestiua est administratio, locis autem cali-
|
|
dioribus, quamuis sera, tamen necessaria. ceterum malleoli
|
|
et uiuiradicis positio huius temporis esse uidetur optima,
|
|
nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis
|
23.1
|
mensis, utique si non sit feruentissima regio; si uero etiam
|
|
magis frigida, uel melior. insitio quoque arborum atque
|
|
uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur.
|
|
Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine.
|
5
|
vi Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci τρυγη-
|
24.1
|
τῆρα dicunt, septentrionales uenti.
|
|
iiii Non. Mart. Fauonius, interdum Auster, hiemat.
|
|
Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis.
|
|
iii Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales uenti.
|
5
|
pridie Id. Mart. Argo nauis exoritur, Fauonius aut Auster,
|
|
interdum Aquilo.
|
|
His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo
|
25.1
|
loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum
|
|
neglegentius holitoris officia descripsisse uidear aut nunc
|
|
ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. igitur
|
26.1
|
a Kalendis Martiis eximia est uitium putatio usque in x
|
|
Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moueant. surculi
|
|
quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque
|
|
leguntur, et ipsa insitio uitium atque arborum longe nunc
|
5
|
est optima. frigidis quoque locis et umidis uitium satio
|
|
nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia
|
|
utilissime deponuntur. sartura quoque frumentorum iteratur
|
|
egregie; modios tres una opera recte sarit. prata purgare
|
27.1
|
et a pecore defendere iam tempestiuum est; locis quidem
|
|
calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut supra diximus,
|
|
id fieri debet, nam frigidis uel a Quinquatribus prata recte
|
|
submittuntur. scrobes omnis generis, quos eris autumno
|
28.1
|
consiturus, hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii,
|
|
hoc est quoquouersus pedum quaternum, si est commodum
|
|
terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem
|
|
et octo. ceterum ad deponendas uites uel non magni in-
|
5
|
crementi arbores sulcus, qui sit pedum centum et uiginti,
|
|
latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii
|
|
semissis, eumque similiter una opera efficit. rosarium seroti-
|
29.1
|
num perfossum et cultum habere iam tempus est. oleis labo-
|
|
rantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat,
|
|
nunc conueniet infundere; maximis sex congii, mediocribus
|
|
arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio.
|
5
|
sed tamen quae nihil uitii habuerint, aliquanto laetiores
|
|
fient, si amurca rigentur insulsa. nonnulli hoc optimum
|
30.1
|
tempus esse seminariis instituendis dixerunt. tum etiam
|
|
bacas lauri et murti ceterorumque uiridium semina in
|
|
areolas disserere praeceperunt. orthocissos et hederas ab
|
|
Idibus Februariis uel etiam Kalendis Martiis poni oportere
|
5
|
iidem censuerunt.
|
|
Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem.
|
|
xvii Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat.
|
31.1
|
xvi Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Fauonius
|
|
uel Corus.
|
|
xii Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales uenti.
|
|
x Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluuius dies, interdum
|
5
|
ninguit.
|
|
viiii et viii Kal. Apr. Aequinoctium uernum, tempestatem
|
|
significat.
|
|
Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt.
|
32.1
|
optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum pro-
|
|
scinduntur; at quae mense Ianuario ueruacta fecimus, nunc
|
|
ultima parte Martii sunt iteranda. et si quae pergulae uitium
|
|
generosarum uel si quae in agris aut uepribus singulares
|
5
|
arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas
|
|
Apriles utique deputari debent; post quam diem sera et in-
|
|
fructuosa fit eiusmodi rerum cultura. milii quoque et panici
|
33.1
|
haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles.
|
|
utriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant.
|
|
quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus
|
|
idoneum est castrandi. locis autem tepidis ab Idibus Fe-
|
5
|
bruariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus
|
|
Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur.
|
|
Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat.
|
34.1
|
Non. Apr. Fauonius aut Auster cum grandine, nonnum-
|
|
quam hoc idem pridie.
|
|
viii Id. Apr. Vergiliae uespere celantur, interdum hiemat.
|
|
vii Id. Apr. et vi et v Austri et Africi, tempestatem sig-
|
5
|
nificat.
|
|
iiii Id. Apr. sole oriente Libra occidere incipit, interdum
|
|
tempestatem significat.
|
|
pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat.
|
35.1
|
His diebus locis frigidis prima uinearum fossio utique
|
|
ante Idus peragenda est, quaeque mense Martio post con-
|
|
fectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique quam pri-
|
|
mum exsequenda sunt. fici uitesque adhuc recte inseruntur;
|
5
|
seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode
|
|
fodiri possunt. oues Tarentinae radice lanaria lauari de-
|
|
bent, ut tonsurae praeparentur.
|
|
Id. Apr., ut supra, Libra occidit, hiemat.
|
|
xviii Kal. Mai. uentosa tempestas et imbres nec hoc con-
|
36.1
|
stanter.
|
|
xv Kal. Mai. sol in Taurum transitum facit, pluuiam
|
|
significat.
|
|
xiiii Kal. Mai. Suculae se uespere celant, pluuiam significat.
|
5
|
xi Kal. Mai. uer bipertitur, pluuia et nonnumquam grando.
|
|
x Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus uel
|
|
Auster, dies umidus.
|
|
viiii Kal. Mai. prima nocte Fidicula apparet, tempestatem
|
|
significat.
|
10
|
iiii Kal. Mai. Auster fere cum pluuia.
|
|
iii Kal. Mai. mane Capra exoritur, Austrinus dies, inter-
|
37.1
|
dum pluuiae.
|
|
pridie Kal. Mai. Canis se uespere celat; tempestatem signi-
|
|
ficat.
|
|
Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possunt-
|
5
|
que, si iam librum remittunt, inseri oleae uel emplastrari
|
|
ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere
|
|
inseri. sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum pro-
|
38.1
|
repentes oculi digito decuti possint. si qua praeterea in
|
|
uineis aut fossor disturbauit aut neglegentia omisit, diligens
|
|
uinitor restituere debet et fracta iuga considerate resarcire
|
|
aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos ex-
|
5
|
plantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari
|
|
oportet.
|
|
Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam,
|
39.1
|
Sucula cum sole exoritur.
|
|
vi Non. Mai. septentrionales uenti.
|
|
v Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem signi-
|
|
ficat.
|
5
|
iii Non. Mai. idem sidus pluuiam significat.
|
|
pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem signi-
|
|
ficat.
|
|
Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Fauonius.
|
|
vii Id. Mai. aestatis initium, Fauonius aut Corus, inter-
|
10
|
dum et pluuiae.
|
|
vi Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Fauonius aut Corus,
|
40.1
|
interdum et pluuiae.
|
|
iii Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem.
|
|
Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae institu-
|
|
endae. bonus operarius prati iugerum desecat nec minus
|
5
|
mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli
|
|
quaternarum librarum. arbores quoque tempus est abla-
|
|
queatas circumfodere et operire; una opera nouellas cir-
|
|
cumfodiet arbores lxxx, mediocres lxv, magnas l. hoc
|
41.1
|
mense seminaria omnia crebre fodere oportet. sed et a
|
|
Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus mensi-
|
|
bus non solum seminariis, sed etiam nouellis uineis danda
|
|
fossio est. iisdem diebus, ubi praegelidum et pluuium caelum
|
5
|
est, oleae putantur et muscantur. ceterum tepidis regionibus
|
|
duobus temporibus anni facere istud oportebit, primo ab
|
|
Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab Idi-
|
|
bus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum
|
|
non remittit. hoc eodem mense in pastinato seminario no-
|
42.1
|
uissima positio est olearis taleae, eamque oportet, cum pan-
|
|
xeris, fimo et cinere mixtis oblinere et superponere muscum,
|
|
ne sole findatur. sed hoc idem opus melius fiet ultima parte
|
|
mensis Martii uel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus,
|
5
|
quibus praecepimus seminaria plantis uel ramis conserere.
|
|
Id. Mai. Fidis mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum
|
43.1
|
dies umidus.
|
|
xvii Kal. Iun. idem, quod supra.
|
|
xvi et xv Kal. Iun. Eurinus uel Auster cum pluuia.
|
|
xiiii Kal. Iun. sol in Geminos introitum facit.
|
5
|
xii Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales uenti,
|
|
nonnumquam Auster cum pluuia.
|
|
xi et x Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem sig-
|
|
nificat.
|
|
viii et vii et vi Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrio-
|
10
|
nales uenti.
|
|
Ab Idibus usque in Kalendas Iunias ueteranam uineam,
|
44.1
|
priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandem-
|
|
que et ceteras omnes uineas identidem pampinare. quod
|
|
si saepius feceris, puerilis una opera iugerum uineti pam-
|
|
pinabit. quibusdam regionibus oues nunc tondentur, et
|
5
|
pecoris nati aut amissi ratio accipitur. item qui lupinum
|
|
stercorandi agri causa seuit, nunc demum aratro subuertit.
|
|
Kal. Iun. et iiii Non. Aquila exoritur, tempestas uentosa
|
45.1
|
et interdum pluuia.
|
|
vii Id. Iun. Arcturus occidit, Fauonius aut Corus.
|
|
iiii Id. Iun. Delphinus uespere exoritur, Fauonius, inter-
|
|
dum rorat.
|
5
|
His diebus, si opere uicti sumus, eadem quae extremo
|
46.1
|
mense Maio facienda sunt. item omnes arbores frugiferae
|
|
circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus
|
|
peractum sit. quin etiam pro conditione regionis et caeli
|
|
terra uel proscinditur uel iteratur, eaque, si est difficilis,
|
5
|
proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una,
|
|
lirantur autem iugera duo bis opera una. at si facilis est
|
|
terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una,
|
|
lirantur una iugera quattuor, cum in subacta iam terra la-
|
|
tiores porcae sulcantur. quae ratio colligit, ut per autum-
|
47.1
|
num facile possint uno iugo tritici obseri modii centum
|
|
quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum. iis-
|
|
dem his diebus area triturae praeparanda est; ut quaeque
|
|
res desecta erit, in eam conferatur. uinearum quoque qui-
|
5
|
bus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium.
|
|
pabulum, si facultas est, uel nunc uel etiam superioribus
|
48.1
|
quindecim diebus, qui fuerunt ante Kalendas Iunias, prae-
|
|
beri pecori oportet. a Kalendis autem Iuniis, si iam defecit
|
|
uiridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam
|
|
praebebimus.
|
5
|
Id. Iun. calor incipit.
|
|
xiii Kal. Iul. sol introitum Cancro facit, tempestatem sig-
|
49.1
|
nificat.
|
|
xi Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ὀφιοῦχος, mane
|
|
occidit, tempestatem significat.
|
|
viii et vii et vi Kal. Iul. solstitium, Fauonius et calor.
|
5
|
iii Kal. Iul. uentosa tempestas.
|
|
His diebus eadem, quae supra. sed et uiciam in pabu-
|
50.1
|
lum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum
|
|
metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere
|
|
et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleas-
|
|
que omnis recondere, alueos castrare, quos subinde nono
|
5
|
quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et
|
|
curare oportet. nunc autem si sunt pleni atque operculati
|
|
faui, demetendi sunt; sin autem maiore parte uacant aut
|
|
sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos signi-
|
|
ficatur, itaque mellatio est differenda. quidam in pro-
|
10
|
uinciis transmarinis uel hoc uel sequente mense sesama
|
|
serunt.
|
|
Kal. Iul. Fauonius uel Auster et calor.
|
51.1
|
iiii Non. Iul. Corona occidit mane.
|
|
pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
|
|
viii Id. Iul. Capricornus medius occidit.
|
|
vii Id. Iul. Cepheus uespere exoritur, tempestatem sig-
|
5
|
nificat.
|
|
vi Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
|
|
His diebus eadem, quae supra. sed et proscissum uer-
|
52.1
|
uactum optime nunc iteratur et siluestris ager decrescente
|
|
luna utilissime exstirpatur.
|
|
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
|
|
xiii Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Fauonius.
|
5
|
viii Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Fauonius
|
|
uel Auster.
|
|
vii Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
|
53.1
|
vi Kal. Aug. Aquila exoritur.
|
|
iiii Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur;
|
|
interdum tempestatem significat.
|
|
iii Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem.
|
5
|
His diebus locis temperatis et maritimis messis confici-
|
54.1
|
tur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa
|
|
in aceruum congeruntur. iugerum stramentorum opera una
|
|
desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram,
|
|
omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et
|
5
|
adobruere oportet. item quibus magna sementis praepara-
|
|
tur, nunc debent iterare. nam de fodiendis colendisue no-
|
55.1
|
uellis uineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omitten-
|
|
dum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. memi-
|
|
nisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies
|
|
antelucanis et uespertinis temporibus frondem pecudibus
|
5
|
caedamus. item quascumque uineas culturi sumus, ne per
|
|
aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in
|
|
crepusculum fodiamus. quibusdam regionibus, sicut in
|
56.1
|
Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae
|
|
autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri.
|
|
quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspen-
|
|
dere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne
|
5
|
fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perueniat.
|
|
Kal. Aug. Etesiae.
|
|
pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem sig-
|
|
nificat.
|
|
vii Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus.
|
57.1
|
pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit.
|
|
His diebus eadem quae supra. nonnullis tamen locis
|
|
faui demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati,
|
|
differenda est in mensem Octobrem mellatio.
|
5
|
Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat.
|
|
xviiii Kal. Sept. eiusdem sideris matutinus occasus tempe-
|
|
statem significat.
|
|
xiii Kal. Sept. sol in Virginem transitum facit. hoc et
|
58.1
|
sequenti die tempestatem significat, interdum et tonat.
|
|
hoc eodem die Fidis occidit.
|
|
x Kal. Sept. ex. eodem sidere tempestas plerumque ori-
|
|
tur et pluuia.
|
5
|
vii Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus in-
|
|
cipit occidere, interdum pluuia.
|
|
iii Kal. Sept. umeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt
|
|
flare et interdum hiemat.
|
|
pridie Kal. Sept. Andromeda uespere exoritur, interdum
|
59.1
|
hiemat.
|
|
His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod ge-
|
|
nus insitionis emplastratio uocatur, idque licet uel commodius
|
|
facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore etiam
|
5
|
aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. qui-
|
60.1
|
busdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et
|
|
in Africa, uindemia conficitur. sed frigidioribus regionibus
|
|
puluerationem faciunt, quam uocant rustici occationem, cum
|
|
omnis gleba in uineis refringitur et soluitur in puluerem.
|
5
|
hoc eodem tempore prius quam uineae puluerentur, si
|
|
perexilis est terra uel rara ipsa uitis, lupini modii tres
|
|
uel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur;
|
|
qui, cum fruticauerunt, prima cum fossione conuersi satis
|
|
bonum stercus uineis praebent. multi etiam, si pluuius est
|
61.1
|
status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis uitem
|
|
spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbri-
|
|
bus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis
|
|
prouinciis, circa uindemiam adumbrantur uel stramentis uel
|
5
|
aliis tegmentis uuae, ne uentis aut caloribus exarescant.
|
|
hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis, de
|
62.1
|
quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus,
|
|
cum uilicae persequemur officia. felix quoque aut carex,
|
|
ubicumque nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, me-
|
|
lius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum.
|
5
|
Kal. Sept. calor.
|
63.1
|
iiii Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor.
|
|
Non. Sept. Arcturus exoritur, Fauonius uel Corus.
|
|
vii Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra
|
|
exoritur, tempestatem significat.
|
5
|
iii Id. Sept. Fauonius aut Africus, Virgo media exoritur.
|
|
His diebus locis maritimis et calidis uindemia et cetera,
|
64.1
|
quae supra scripta sunt, commode administrantur. iteratio
|
|
quoque arationis peracta esse debet, si serius terra pro-
|
|
scissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse
|
|
conuenit. hoc etiam tempore, qui consueuerunt uina con-
|
5
|
dire, aquam marinam praeparant et aduectam decoquunt;
|
|
de qua conficienda praecipiam, cum uilicae officia per-
|
|
sequar.
|
|
Id. Sept. ex pristino sidere nonnumquam tempestatem sig-
|
|
nificat.
|
10
|
xv Kal. Oct. Arcturus exoritur, Fauonius aut Africus,
|
65.1
|
interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant.
|
|
xiiii Kal. Oct. spica Virginis exoritur, Fauonius aut Corus.
|
|
xiii Kal. Oct. sol in Libram transitum facit, Crater matu-
|
|
tino tempore apparet.
|
5
|
xi Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere
|
|
incipit, Fauonius aut Corus, interdum Auster cum
|
|
imbribus.
|
|
x Kal. Oct. Argo nauis occidit, tempestatem significat,
|
66.1
|
interdum et pluuiam.
|
|
viiii Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem
|
|
significat, interdum et pluuiam.
|
|
viii Kal. Oct. et vii et vi Aequinoctium autumnale, plerum-
|
5
|
que significat.
|
|
v Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Fauonius, nonnumquam
|
|
Auster cum pluuia.
|
|
iiii Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat.
|
|
His diebus uindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum
|
67.1
|
maturitatem alii aliter interpretati sunt. quidam cum uidis-
|
|
sent partem aliquam uuarum uirescere, crediderunt tempe-
|
|
stiuam esse uindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas
|
|
uuas animaduertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac
|
5
|
folia decidere considerassent. quae omnia fallacia sunt,
|
|
quoniam inmaturis uuis omnia eadem possunt accidere
|
|
propter intemperiem solis aut anni. itaque nonnulli gustu
|
68.1
|
explorare maturitatem temptauerunt, ut siue dulcis esset
|
|
sapor uuae siue acidus proinde aestimarent. sed et haec
|
|
ipsa res habet aliquam fallaciam. nam quaedam genera
|
|
uuarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem
|
5
|
nimiam. itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam
|
69.1
|
naturalem contemplare maturitatem. naturalis autem ma-
|
|
turitas est, si cum expresseris uinacea, quae acinis celantur,
|
|
iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint.
|
|
nam colorem nulla res uinaceis potest adferre nisi naturae
|
5
|
maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint,
|
|
ut et a sole et a uentis protegantur umorque ipse non pa-
|
|
tiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. hoc igitur
|
70.1
|
cum exploratum habuerit uilicus, sciet uindemiam sibi esse
|
|
faciendam. sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta
|
|
praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si mi-
|
|
nus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata par-
|
5
|
tim defricata et diligenter lota marina uel aqua salsa et
|
|
recte siccata, tum et opercula colaque et cetera, sine quibus
|
71.1
|
probe confici mustum non potest, torcularia uero et fora
|
|
diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata
|
|
praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam de-
|
|
coquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus con-
|
5
|
dire uina consueuerit, multo ante reposita esse oportet.
|
|
nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cul-
|
|
tura. nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per
|
|
hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem
|
|
praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum
|
10
|
uocant, nec minus in pabulum uicia nunc demum conse-
|
|
runtur. tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod
|
72.1
|
quidam uel ab area protinus in agrum deferri putant opor-
|
|
tere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo passi-
|
|
olus ad escam seritur. nam ad percipiendum semen ultima
|
|
parte Octobris circa Kalendas Nouembres melius obruitur.
|
5
|
quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum
|
|
curam, quae intra uillam facienda sunt, uilicae delegare,
|
|
ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint.
|
|
Kal. Oct. et vi Non. interdum tempestatem significat.
|
|
iiii Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere,
|
73.1
|
significat nonnumquam tempestatem.
|
|
iii Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem.
|
|
pridie Non. Oct. Haedi oriuntur uespere, Aries medius oc-
|
|
cidit, Aquilo.
|
5
|
viii Id. Oct. Coronae clara stella exoritur.
|
|
vi Id. Oct. Vergiliae exoriuntur uespere, Fauonius et in-
|
74.1
|
terdum Africus cum pluuia.
|
|
iii et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster
|
|
hibernus et nonnumquam pluuia.
|
|
Per hos dies frigidis regionibus uindemia et cetera, quae
|
5
|
supra scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus fru-
|
|
menta matura seruntur et praecipue far adoreum. locis
|
|
etiam opacis triticum nunc recte seritur. et quoniam
|
|
sementis mentionem fecimus, non intempestiue, quantum
|
|
cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. iugerum
|
75.1
|
agri recipit tritici modios quattuor uel quinque, farris adorei
|
|
modios nouem uel decem, hordei modios quinque uel sex,
|
|
milii uel panici sextarios quattuor uel quinque, lupini modios
|
|
octo uel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios tres
|
5
|
uel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo
|
|
amplius, lini seminis modios octo uel decem, cicerculae
|
|
modios tres uel quattuor, ciceris modios tres uel quattuor,
|
|
sesami sextarios quattuor uel quinque, uiciae pabularis mo-
|
|
dios septem uel octo, uiciae seminalis modios quinque uel
|
10
|
sex, erui modios quattuor uel quinque, farraginis hordeaceae
|
|
modios septem uel octo, siliquae modios sex, medicae
|
|
singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum
|
|
denum, latis pedum quinum. cannabis grana sex in pede
|
|
quadrato ponuntur.
|
15
|
Id. Oct. et sequenti biduo interdum tempestas, nonnum-
|
76.1
|
quam rorat tantummodo, Iugulae exoriuntur uespere.
|
|
xiii Kal. Nou. sol in Scorpionem transitum facit.
|
|
xiii et xii Kal. Nou. solis exortu Vergiliae incipiunt occi-
|
77.1
|
dere, tempestatem significat.
|
|
xi Kal. Nou. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluuia.
|
|
viii Kal. Nou. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem
|
|
significat.
|
5
|
vii Kal. Nou. Nepae frons exoritur, tempestatem significat.
|
78.1
|
v Kal. Nou. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et
|
|
gelicidiis.
|
|
iiii Kal. Nou. Arcturus uespere occidit, uentosus dies.
|
|
iii Kal. Nou. et pridie Cassiope incipit occidere, tempe-
|
5
|
statem significat.
|
|
Per hos dies quaecunque semina differri debent, arbus-
|
79.1
|
culaeque omnis generis recte ponuntur. ulmi quoque uitibus
|
|
recte maritantur, ipsaeque uites in arbustis et uineis com-
|
|
mode propagantur. seminaria runcare et fodere tempus est,
|
|
tum etiam arbores ablaqueare nec minus uineas easdemque
|
5
|
putare itemque in arbustis uitem deputare. seminaria, quae
|
|
suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in
|
|
seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent; quae
|
|
tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampi-
|
|
nantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda
|
10
|
sint, tum maxime sementis. uetus est agricolarum pro-
|
80.1
|
uerbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram
|
|
numquam, quin mala sit. itaque in totum praecipimus: ut
|
|
quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut
|
|
quisque calidus, nouissimus. uicia et faba stercorare agrum
|
5
|
dicuntur. lupinum nisi in florem uerteris, nihil agrum sterco-
|
81.1
|
raueris. sed nec ulla res magis uacuis operariis aut seritur
|
|
aut conditur. nam et primis temporibus ante ullam semen-
|
|
tem possis id obruere et nouissimis post coactos fructus
|
|
tollere. sementi facta inoccare oportet, quod sparseris.
|
82.1
|
duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae
|
|
intererunt, ablaqueabunt, quamuis antiqui singulis operis
|
|
singula iugera sariri et occari uelint; quod an recte fieri
|
|
possit, adfirmare non ausim. eodem tempore fossas riuos-
|
5
|
que purgare et elices sulcosque aquarios facere conuenit.
|
|
iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si
|
83.1
|
nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus.
|
|
glandis quoque non inutile est singulis iugis modios sin-
|
|
gulos dare; nec tamen amplius, ne laborent, nec minus
|
|
diebus triginta praebueris. nam si paucioribus diebus da-
|
5
|
tur, ut ait Hyginus, per uer scabiosi boues fiunt. glans
|
|
autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda.
|
|
tum etiam siluam, si quis barbaricam, id est consemineam
|
|
uelit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus.
|
|
tum et olea destringenda est, ex qua uelis uiride oleum
|
10
|
efficere; quod fit optimum ex uaria oliua, cum incipit ni-
|
|
grescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet.
|
|
Kal. Nou. et postridie caput Tauri occidit, pluuiam sig-
|
84.1
|
nificat.
|
|
iii Non. Nou. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit.
|
|
viii Id. Nou. idem sidus totum exoritur, Auster uel Fauo-
|
|
nius, hiemat.
|
5
|
vii Id. Nou. significat tempestatem, hiemat.
|
|
vi Id. Nou. Vergiliae mane occidunt, significat tempe-
|
|
statem, hiemat.
|
|
v Id. Nou. stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem
|
|
significat, uel Vulturnus, interdum rorat.
|
10
|
iiii Id. Nou. hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum
|
|
rorat.
|
|
His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere
|
85.1
|
non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. sed et proprie hoc
|
|
obseruabis, ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe
|
|
ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die
|
|
spargas; sed postea licebit ab auibus et pecore defensam
|
5
|
obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus
|
|
Nouembres occatam habeas quam pinguissimo et nouo loco,
|
|
si minus, quam stercoratissimo. satis erit in singula iu-
|
86.1
|
gera uehes stercoris conportare numero decem octo; uehis
|
|
autem stercoris una habet modios octoginta. ex quo colli-
|
|
gitur oportere in denos quoquouersus pedes modios quinos
|
|
stercoris spargere. quae ratio docet uniuerso iugero satis-
|
5
|
facere modios mccccxl. tum etiam conuenit oleas abla-
|
87.1
|
queare et, si sunt parum fructuosae uel cacuminibus retor-
|
|
ridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris
|
|
caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine
|
|
portionem seruare; eodem tempore uineis ablaqueatis co-
|
5
|
lumbinum stercus ad singulas uites, quod sit instar unius
|
|
sextarii, uel urinae hominis congios uel alterius generis
|
|
quaternos sextarios stercoris infundere. iugerum uinearum
|
|
in senos pedes positarum duae operae oblaqueant.
|
|
Id. Nou. dies incertus, saepius tamen placidus.
|
88.1
|
xvi Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo
|
|
magnus.
|
|
xv Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluuia.
|
|
xiiii Kal. Dec. sol in Sagittarium transitum facit, Suculae
|
5
|
mane oriuntur, tempestatem significat.
|
|
xii Kal. Dec. Tauri cornua uespere occidunt, Aquilo fri-
|
|
gidus et pluuia.
|
|
xi Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
|
89.1
|
x Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
|
|
vii Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
|
|
pridie Kal. Dec. totae Suculae occidunt, Fauonius aut
|
|
Auster, interdum pluuia.
|
5
|
His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera
|
90.1
|
consequi oportebit. et, si non plurimum serimus, optimum
|
|
est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. sed etiam
|
|
longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est.
|
|
nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. siue
|
5
|
enim uineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari
|
|
exacuique, siue regio ferulae uel corticis ferax est, apibus
|
|
aluaria fieri debent, siue palmae spartiue fecunda est,
|
|
fiscinae sportaeque, seu uirgultorum, corbes ex uimine. ac
|
91.1
|
ne caetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert,
|
|
quod ad lucubrationem confici possit. nam inertis est
|
|
agricolae expectare diei breuitatem, praecipue in his re-
|
|
gionibus, in quibus brumales dies horarum nouem sunt
|
5
|
noctesque horarum quindecim. possit etiam salix decisa
|
92.1
|
pridie ad lucubrationem expurgari et ad uitium ligamina
|
|
praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quin-
|
|
decim praecidenda et purgata in stercore obruenda est,
|
|
ut lentescat. sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina
|
5
|
maceranda est. tum etiam per lucubrationem ferramenta
|
|
acuere et ad ea facere uel facta manubria aptare, quorum
|
|
optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea.
|
|
Kal. Dec. dies incertus, saepius tamen placidus.
|
93.1
|
viii Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem sig-
|
|
nificat.
|
|
vii Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster
|
|
et rorat.
|
5
|
iii Id. Dec. Corus uel Septentrio, interdum Auster cum
|
|
pluuia.
|
|
His diebus, quae praeterita erunt superiore mense
|
|
opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut
|
|
calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt.
|
10
|
Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
|
|
xvi Kal. Ian. sol in Capricornum transitum facit, brumale
|
94.1
|
solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem
|
|
saepe significat.
|
|
xv Kal. Ian. uentorum conmutationem significat.
|
|
x Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
|
5
|
viiii Kal. Ian. brumale solstitium (sic Chaldaei obseruant),
|
|
significat.
|
|
vi Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem
|
|
significat.
|
|
iiii Kal. Ian. Aquila uespere occidit, hiemat.
|
10
|
iii Kal. Ian. Canicula occidit uespere, tempestatem sig-
|
|
nificat.
|
|
pridie Kal. Ian. tempestas uentosa.
|
|
His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si
|
95.1
|
uinearum causa pastines, negant debere terram ferro com-
|
|
moueri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab
|
|
his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut uitis
|
|
paletur et capite tenus adligetur, ut iuga uineis inponantur
|
5
|
et capistrentur. ceterum palmare, id est materias adligare,
|
96.1
|
hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem,
|
|
qui fit ex frigore, franguntur. possunt etiam his diebus
|
|
cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae cete-
|
|
raeque arbores, quae primae florent, inseri commode. non-
|
5
|
nulli tamen etiam legumina serunt.
|
|
Kal. Ian. dies incertus.
|
97.1
|
iii Non. Ian. Cancer occidit, tempestas uaria.
|
|
pridie Non. Ian. media hiemps, Auster multus, interdum
|
|
pluuia.
|
|
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas uaria.
|
5
|
vi Id. Ian. Auster, interdum Fauonius.
|
|
v Id. Ian. Auster, interdum imber.
|
|
pridie Id. Ian. incertus status caeli.
|
|
Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religio-
|
98.1
|
siores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspi-
|
|
candi causa omne genus operis instaurent. ceterum diffe-
|
|
rant terrenam molitionem usque in proximas Idus.
|
|