De muniendo et colendo horto
  Vetustissimi auctores uiuam sepem structili praetulerunt, 11.3.3.1
quia non solum minorem inpensam desideraret, uerum etiam
diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque uepres
efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. locus, 4.1
quem sepire destinaueris, ab aequinoctio autumnali, simu-
latque terra maduerit imbribus, circumuallandus est duobus
sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. modum altitu-
dinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos uacuos 5
perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obse-
rantur. ea sint uastissimarum spinarum maximeque rubi
et paliuri et eius, quam Graeci uocant κυνόσβατον, nos
sentem canis appellamus. horum autem ruborum semina 5.1
quam maturissima legere oportet et erui moliti farinae in-
miscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur uel nau-
ticis ueteribus funibus uel quibuslibet aliis restibus. siccati
deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma 5
confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis
aduentum, cum iam Fauonius exoritur, post Idus Febru-
arias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhau-
ritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque
ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. praedicti deinde 6.1
funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem
per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non
nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent
toris funiculorum, enasci possint. ea fere citra tricensimum 5
diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum
habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis
interiacet, inclinentur. oportebit autem uirgeam sepem 7.1
interponere, quam super se pandant sentes utriusque sulci,
et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conro-
borentur, adquiescant. hunc ueprem manifestum est in-
terimi non posse, nisi radicitus effodere uelis. ceterum 5
etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est.
et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis 8.1
probata.