De temporibus sationum
|
|
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum
|
2.8.1.1
|
non ante seminare, quam occiderint Vergiliae. quod ipsum
|
|
numeris sic edisserit:
|
|
at si triticeam in messem robustaque farra
|
|
exercebis humum solisque instabis aristis,
|
5
|
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
|
|
absconduntur autem altero et tricensimo die post autum-
|
2.1
|
nale aequinoctium, quod fere conficitur viiii Kal. Octo-
|
|
bris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex
|
|
et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem
|
|
nonum Kalendas Nouembris ad brumae tempora. sic enim
|
5
|
seruant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius,
|
|
quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam
|
|
neque arent neque uitem aut arborem putent; nos quo-
|
|
que non abnuimus in agro temperato et minime umido
|
|
sementem sic fieri debere, ceterum locis uliginosis atque
|
3.1
|
exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Ka-
|
|
lendas Octobris seminare conuenire,
|
|
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent,
|
|
ut prius conualescant radices frumentorum, quam hiber-
|
5
|
nis imbribus aut gelidis pruinisue infestentur. sed quam-
|
|
uis tempestiue sementis confecta erit, cauebitur tamen,
|
|
ut patentis liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli
|
|
elices uocant, faciamus et omnem umorem in colliquias
|
|
atque inde extra segetes diriuemus. nec ignoro quosdam
|
4.1
|
ueteres auctores praecepisse, ne seminarentur agri, nisi
|
|
cum terra pluuiis permaduisset; quod ego, si tempestiue
|
|
conpetat, magis conducere agricolae non dubito. sed si,
|
|
quod euenit non numquam, seri sunt imbres, quamuis si-
|
5
|
tienti solo recte semen conmittitur, idque etiam in quibus-
|
|
dam prouinciis, ubi status talis caeli est, usurpatur. nam
|
|
quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac
|
|
si repositum in horreo non corrumpitur, atque ubi uenit
|
|
imber, multorum dierum sementis uno die surgit. Treme-
|
5.1
|
lius quidem adseuerat, prius quam inpluuerit, ab auibus aut
|
|
formicis sata non infestari, dum aestiuis serenitatibus ager
|
|
aret, idque etiam saepius nos experti uerum adhuc esse
|
|
conperimus. magis apte tamen in eius modi agris adoreum
|
5
|
quam triticum seritur, quoniam folliculum, quo continetur,
|
|
firmum et durabilem aduersus longioris temporis umorem
|
|
habet.
|
|