De sucidia et salsura facienda
  Omne pecus et praecipue suem pridie, quam occidatur, potione 12.55.1.2
prohiberi oportet, quo sit caro siccior. nam si biberit, plus umoris
salsura habebit. ergo sitientem cum occideris, bene exossato: nam
ea res minus cariosam et magis durabilem salsuram facit. 5
deinde 2.1
cum exossaueris, cocto sale nec nimium minuto sed suspensa mola
infracto diligenter sallito et maxime in eas partes, quibus ossa relicta
sunt, largum salem infarcito. conpositisque supra tabulatum tergori-
bus aut frustis uasta pondera inponito, ut exanietur; tertio die 5
pondera remoueto et manibus diligenter salsuram fricato, eamque
cum uoles reponere, minuto et trito sale aspergito atque ita reponito
nec desieris cottidie salsuram fricare, donec matura sit.
quod si 3.1
serenitas fuerit his diebus, quibus perfricatur caro, patieris eam sale
consparsam esse viiii diebus; a[u]t si nubilum aut pluuiae, xi uel
duodecima die ad lacum salsuram deferri oportebit et salem prius
excuti, deinde aqua dulci diligenter elui, necubi sal inhaereat, et 5
paulum adsiccatam in carnario suspendi, quo modicus fumus
perueniat, qui, si quid umoris adhuc continetur, siccare eum possit.
haec salsura luna decrescente maxime per brumam sed etiam mense
Februario ante Idus commode fiet.