De generibus stercoris
  Tria igitur genera stercoris sunt praecipue, quod ex 2.14.1.1
auibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit.
auium primum habetur, quod ex columbariis egeritur,
deinde, quod gallinae ceteraeque uolucres edunt, exceptis
tamen palustribus aut nantibus, ut anetis et anseris; nam 5
id noxium quoque est. maxime tamen columbinum pro-
bamus, quod modice sparsum terram fermentare conperi-
mus, secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis 2.1
uillae purgamentis inmisceatur, quoniam per se naturae est
feruentioris et idcirco terram perurit. aptior est tamen
surculis hominis urina, quam sex mensibus passus uetere-
scere si uitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio 5
magis fructus exuberat, nec solum ea res maiorem faciet
prouentum, sed etiam saporem et odorem uini pomorum-
que reddit meliorem. potest et uetus amurga, quae salem 3.1
non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et
praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita mul-
tum iuuat. sed usus utriusque maxime per hiemem est et
adhuc uere ante aestiuos uapores, dum etiam uites et ar- 5
bores ablaqueatae sunt. tertium locum optinet pecudum 4.1
stercus, atque in eo quoque discrimen est, nam optimum
existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime
mandit ideoque facilius concoquit et bene confectum atque
idoneum protinus aruo fimum reddit. post haec, quae 5
diximus, ouillum et ab hoc caprinum est, mox ceterorum
iumentorum armentorumque, deterrimum ex omnibus suil-
lum habetur; quin etiam satis proficit cineris et fauillae, 5.1
frutex uero lupini succisus optimi sterceris uim praebet.
nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora
neque auis haberi possint; at tamen inertis est rustici eo
quoque loco defici stercore. licet enim quamlibet frondem, 6.1
licet e uepribus et e uiis conpitisque congesta conligere,
licet felicem sine iniuria uicini, etiam cum officio decidere
et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa
fossa, qualem stercori reponendo primo uolumine fieri 5
praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos
ceteraque, quae euerruntur, in unum congerere. sed eodem
medio loco robustam materiem defigere conuenit, namque
ea res serpentem noxiam latere in stercore prohibet. haec 7.1
ubi uiduus pecudibus ager. nam ubi greges quadrupedum
uersantur, quaedam cottidie, ut culina et caprile, quaedam
pluuiis diebus, ut bubilia et ouilia, debent emundari. ac
si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera ster- 5
ceris separare; sin autem surculo et segetibus atque etiam
pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum
est, sicut caprarum et auium. reliqua deinde in praedictum
locum concauom egerenda et adsiduo humore satianda
sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus inmixta 10
putrescant. aestiuis deinde mensibus non aliter ac si repa- 8.1
stines, totum stercilinum rastris permisceri oportet, quo faci-
lius putrescat et sit aruis idoneum. parum autem diligentis
existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecu-
des trigenis diebus minus quam singulas itemque maiores 5
denas uehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines,
qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt,
sed et quae colluuies cohortis et aedificii cotidie gignit,
contrahere et congerere possunt. illud quoque praecipien-
dum habeo, stercus omne, quod tempestiue repositum anno 10
requieuerit, segetibus esse maxime utile, nam et uires adhuc
solidas habet et herbas non creat; quanto autem uetustius
sit, minus prodesse, quoniam minus ualeat. itaque pratis
quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum
progeneret, idque mense Februario luna crescente fieri 15
oportere, nam ea quoque res aliquantum faeni fructum
adiuuat. de cetero usu sterceris, qualis in quaque re
debeat esse, tum dicemus, cum singula persequemur.