De putatione uineae
|
|
Placet ergo, si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam
|
4.23.1.4
|
colimus, caeli clementia, facta uindemia secundum Idus Octobris
|
5
|
auspicari putationem, cum tamen aequinoctiales pluuiae praecesse-
|
|
rint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem
|
|
putationem facit.
|
|
sin autem caeli status frigidus et pruinosus
|
2.1
|
hiemis uiolentiam denuntiat, in Idus Februarias hanc curam diffe-
|
|
remus. atque id licebit facere, si erit exiguus possessionis modus;
|
|
nam ubi ruris uastitas electionem nobis temporis negat, ualentissi-
|
|
mam quamque partem uineti frigoribus, macerrimam uere uel
|
5
|
autumno, quin etiam per brumam meridiano axi oppositas uitis,
|
|
Aquiloni per uer et autumnum deputare conueniet;
|
|
nec dubium,
|
3.1
|
quin sit horum uirgultorum natura talis, ut, quanto maturius
|
|
detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant.
|
|
Quandoque igitur uinitor hoc opus obibit, tria praecipue custo-
|
24.1.1
|
diat: primum, ut quam maxime fructui consulat; deinde, ut in
|
|
annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias; tum
|
|
etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. nam
|
|
quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium.
|
5
|
Vitis autem cum sit per quattuor diuisa partis, totidem caeli
|
2.1
|
regiones aspicit. quae declinationes, cum contrarias inter se quali-
|
|
tates habeant, uariam quoque postulant ordinationem pro condi-
|
|
tione suae positionis in partibus uitium. igitur ea brachia, quae
|
|
septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent,
|
5
|
et magis, si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cica-
|
|
trices inuruntur.
|
|
itaque una tantummodo materia iugo proxima
|
3.1
|
et unus infra eam custos erit summittendus, qui uitem mox in
|
|
annum renouet. at e contrario per meridiem plures palmites sum-
|
|
mittantur, qui laborantem matrem feruoribus aestiuis opacent nec
|
|
patiantur ante maturitatem fructum inarescere. orientis atque occi-
|
5
|
dentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem
|
|
pari horarum numero sub utroque axi uitis accipit.
|
|
Modus itaque materiarum is erit, quem dictabit humi atque
|
4.1
|
ipsius stirpis laetitia. haec in uniuersum, illa per partis custodienda
|
|
sunt. nam ut ab ima uite quasi a quibusdam fundamentis incipiam,
|
|
semper circa crus dolabella demouenda terra est; et si suboles, quam
|
|
rustici suffraginem uocant, radicibus adhaeret, diligenter explan-
|
5
|
tanda ferroque adleuanda est, ut hibernas aquas respuat: nam
|
|
praestat ex uulnere postea subolem repullescentem uellere quam
|
|
nodosam et scabram plagam relinquere. hoc enim modo celeriter
|
|
cicatricem ducit, illo cauatur atque putrescit.
|
|
Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique cir-
|
5.1
|
cumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut uerrucae
|
|
similis furunculus relinquatur, nisi si iugo[m] superiecta uitis desi-
|
|
derabit ab inferiore parte reuocari. si uero trunci pars senecta solis
|
|
adflatu peraruit aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas
|
5
|
inrepunt, cauata uitis est, dolabella conueniet expurgare quicquid
|
|
emortuum est, deinde falce eradi uiuo tenus, ut a uiridi cortice ducat
|
|
cicatricem.
|
|
neque est difficile mox adleuatas plagas terra, quam
|
6.1
|
prius amurga madefeceris, linere: nam et teredinem formicamque
|
|
prohibet, solem etiam et pluuias arcet eiusmodi litura, propter quae
|
|
celerius coalescit et fructum uiridem conseruat. cortex quoque
|
|
aridus fissusque per summa trunci dependens corpore tenus deli-
|
5
|
brandus est, quod et melius uitis quasi sordibus liberata conualescit
|
|
et minus uino faecis adfert. iam uero muscus, qui more compedis
|
|
crura uitium deuincta conprimit situque et ueterno macerat, ferro
|
|
destringendus et eradendus est.
|
|
Atque haec in ima parte uitis. nec minus ea, quae in capite
|
7.1
|
seruanda sint, deinceps praecipiuntur. plagae, quas in duro uitis
|
|
accipit, obliquae rotundaeque fieri debent; nam citius coalescunt et,
|
|
quamdiu cicatricem non obduxerunt, commodius aquam fundunt;
|
|
transuersae plus umoris et recipiunt et continent. eam culpam
|
5
|
maxime uinitor fugito. sarmenta lata, uetera, male nata, contorta,
|
|
deorsum spectantia decidito, nouella et fructuaria, recta summittito;
|
|
brachia tenera et uiridia seruato, arida et uetera falce amputato;
|
|
ungues custodum annotinos resecato;
|
|
in quattuor ferme pedes
|
8.1
|
supra terram uitem elatam totidem brachiis conponito, quorum
|
|
singula spectant singulas decusati iugi partis; tum uel unum flagel-
|
|
lum, si macrior uitis erit, uel duo, si plenior, brachio cuique sum-
|
|
mittito, eaque iugo superposita praecipitato.
|
5
|
Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque latere
|
9.1
|
brachi esse duas materias plurisue patiamur; namque id maxime
|
|
uitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari uice laborat neque
|
|
aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exugi-
|
|
tur, quo fit, ut ea uena, cuius omnis umor adsumitur, uelut icta
|
5
|
fulgure arescat.
|
|
Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius
|
10.1
|
prorepere, et idcirco eum praedicto uocabulo rustici appellant, quod
|
|
inter duo brachia, qua se diuidit uitis, enatus uelut fauces obsidet
|
|
atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit. hunc ergo
|
|
tamquam aemulum diligenter idem amputant et adnodant, prius-
|
5
|
quam conroboretur. si tamen ita praeualuit, ut alterutrum brachium
|
|
adflixerit, id, quod inbecillius est, tollitur et ipse focaneus summit-
|
|
titur.
|
|
reciso enim brachio aequaliter utrique parti uires mater
|
11.1
|
sumministrat.
|
|
Igitur caput uitis pede[s] infra iugum constituito, unde se pandant
|
|
quattuor, ut dixi, brachia, in quibus quotannis uitis renouetur
|
|
amputatis ueteribus et summissis nouis palmis, quarum dilectus
|
5
|
scite faciendus: nam ubi magna materiarum facultas est, putator
|
|
custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et capite uitis,
|
|
relinquat aut rursus extremas; nam illae minimum uindemiae con-
|
|
ferunt, quoniam exiguum fructum praebent, simile<s> scilicet
|
|
pampinariis, hae uitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque
|
10
|
in alterum ac tertium palum, quod uitiosum esse diximus, <ma-
|
|
teri>as tendunt.
|
|
quare mediae in bracchio commodissime
|
12.1
|
palmae summittentur, quae nec spem uindemiae destituant nec
|
|
emacient stirpem suam. nonnulli fructus auidius eliciunt extrema et
|
|
media flagella summittendo nec minus proximum duro sarmentum
|
|
in custodem resecando, quod faciendum, nisi permittentibus soli et
|
5
|
trunci uiribus, minime censeo: nam ita se induunt uuis, ut nequeant
|
|
maturitatem capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia
|
|
non adsit.
|
|
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debe[n]t,
|
13.1
|
cum palmae, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco
|
|
sitae sunt. nam ubi ligaueris eas et in terram spectantis deflexeris,
|
|
infra uinculum materias exprimes.
|
|
at si longius, quam ritus
|
14.1
|
agricolarum permittit, a capite uitis emicuerit et brachiis in aliena
|
|
iugorum compluuia perrepserint, custodem ualidum et quam
|
|
maxime iuxta truncum duorum articulorum uel trium relinquemus,
|
|
ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in
|
5
|
brachium et sic recisa uitis ac reuocata intra iugum contineatur.
|
|
Sed in summittendo custode haec maxime sunt obseruanda:
|
15.1
|
primum ne resupina caelum sed prona potius plaga terram spectet
|
|
—sic enim et gelicidiis ipsa se protegit et ab sole obumbrabitur—,
|
|
deinde, ne sagittae sed ungulae similis fiat resectio—nam illa cele-
|
|
rius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat—.
|
5
|
quodque etiam usurpari uitiosissime animaduerto, maxime uitan-
|
|
dum est: nam dum seruiunt decori, quo sit breuior custos et similis
|
|
pollici, iuxta ar<ti>culum sarmentum recidunt.
|
|
id autem plu-
|
16.1
|
rimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et
|
|
frigore, tum deinde aestu laborat. optimum est igitur medio fere
|
|
internodio subsidiarium tondere palmitem deuexamque resectionem
|
|
facere post gemmam, ne, ut ante iam diximus, superlacrimet et
|
5
|
gemmantem caecet oculum.
|
|
Si resicis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus,
|
17.1
|
qui, quamuis angustissime praecisus in modum uerrucae, proximo
|
|
uere materiam exigat, quam uel in bracchium uel in fructum remit-
|
|
tamus. si neque is reperitur, saucianda ferro est atque exulceranda
|
|
uitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. iam uero ipsos
|
5
|
palmites, quos uindemiae praeparamus, clauiculis ac nepotibus
|
|
liberandos magno opere censeo,
|
|
sed in is recidendis alia condi-
|
18.1
|
tio est atque alia in is, quae procedunt e trunco: nam quidquid est,
|
|
quod e duro prominet, uehementius adplicita falce adnodatur et
|
|
eraditur, quo celerius obducat cicatricem; rursus, quicquid e tenero
|
|
processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunc-
|
5
|
tam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est, ne falce destrin-
|
|
gatur. pressius enim si annodes, adplicito ferro, aut tota tollitur aut
|
|
conuulneratur, propter quod palmes, quem mox in germinatione
|
|
citauerit, inbecillis ac minus fructuosus erit, tum etiam magis
|
|
obnoxius uentis, scilicet quia infirmus de cicatrice prorepserit.
|
10
|
Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini
|
19.1
|
modum difficile est inponere: plerique tamen in tantum prouocant,
|
|
ut curuata et praecipitata per iugum nequeat terram contingere. nos
|
|
suptilius dispicienda illa censemus, primum uitis habitum—nam
|
|
si robusta est, amplioris materias sustinet—, deinde soli quoque
|
5
|
pinguitudinem, quae nisi adest, quamuis ualidissimam uitem cele-
|
|
riter necabimus, procerioribus emaciatam flagellis
|
|
—sed longi
|
20.1
|
palmites non mensura uerum gemmarum numero aestimantur:
|
|
nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam
|
|
producere, dum paene terram contingat (nihilominus enim paucis
|
|
frondescet pampinis); at ubi spissa internodia frequentesque oculi
|
5
|
sunt, quamuis breue sarmentum multis palmitibus uirescit ac
|
|
numeroso fetu exuberat, quare modus talis generis necessarie
|
|
maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur—et
|
|
ut consideret uinitor, proximi anni magna necne fuerit uindemia.
|
|
nam post largos fructus parcendum est uitibus et ideo anguste
|
21.1
|
putandum, post exiguos inperandum.
|
|
Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et
|
|
acutissimis ferramentis totum istud opus exequamur. optusa enim
|
|
et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis
|
5
|
efficit et plus laboris adfert uinitori; nam siue curuatur acies, quod
|
|
accidit molli, siue tardius penetrat, quod euenit in retuso et crasso
|
|
ferramento, maiore nisu est opus. tum etiam plagae asperae atque
|
|
inaequales uites lacerant; neque enim uno sed saepius repetito ictu
|
|
res transigitur.
|
10
|
quo plerumque fit, ut, quod praecidi debeat,
|
22.1
|
praefringatur, et sic uitis laniata scabrataque putrescat umoribus
|
|
nec plagae consanentur. quare magnopere monendus putator est, ut
|
|
prolixet aciem ferramenti et, quantum possit, nouaculae similem
|
|
reddat nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit. nam
|
5
|
plurimos per hanc inscitiam uastare uineta comperi.
|
|
Est autem sic disposita uinitoriae falcis figura, ut capulo pars
|
25.1.1
|
proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nomine-
|
|
tur, quae flectitur, sinus, quae a flexu procurrit, scalprum; quae
|
|
deinde adunca est, rostrum appellatur; cui superposita semiformis
|
|
luna<e> species securis dicitur, eiusque uelut apex pronus inminens
|
5
|
mucro uocatur. harum partium quaeque suis muneribus fungitur,
|
|
si modo uinitor gnarus est iis utendi[s].
|
|
nam cum in aduersum
|
2.1
|
pressa manu desecare quid debet, cultro utitur, cum retrahere
|
|
autem, sinu, cum adleuare, scalpro, cum in<se>care, rostro, cum
|
|
ictu caedere, securi, cum in angusto aliquid expurgare, mucrone.
|
|
maior autem pars operis in uinea ductim potius quam caesim
|
5
|
facienda est, nam ea plaga, quae[que] sic efficitur, uno uestigio
|
|
adleuatur: prius enim putator adplicat ferrum atque ita, quae desti-
|
|
nauit, praecidit.
|
|
qui caesim uitem petit, si frustratus est, quod
|
3.1
|
saepe euenit, pluribus ictibus stirpem uulnerat. tutior igitur et
|
|
utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis, non ictu conficitur.
|
|