Quo tempore inserenda sit
  Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Nouembri- 4.29.1.3
bus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine ger-
mine adfirmat. eoque debemus intellegere nullam partem anni 5
excipi, si sit sarmenti silentis facultas. id porro in aliis stirpium
generibus, quae firmioris et sucosioris libri sunt, posse fieri sane
concesserim.
in uitibus nimis temere tot mensum rusticis in- 2.1
sitionem permissam dissimulare non est fidei meae, nec quia
ignorem brumae temporibus aliquando insitam uitem conprehen-
dere; sed non quid in uno uel altero experimento casu fiat uerum
quid certa ratione plerumque proueniat discentibus praecipere 5
debeamus. etenim, si exiguo numero periclitandum sit, in quo
maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus coniuere;
cum uero uastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam 3.1
distendit, omnem scrupulum summouere debemus. est enim con-
trarium, quod Atticus praecipit: nam idem per brumam negat recte
putari uineam; quae res quamuis minus laedit uitem, merito tamen
fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet nec 5
propter gelicidia corticem mouet, ut cicatricem consanet.
  Atque idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere, 4.1
quod et cum totius obtruncatione uitis et cum eiusdem resectionis
fissura praecipit fieri. uerior itaque ratio est inserendi tepentibus
iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter
mouet nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut 5
fissurae plagam inurere.
permiserim tamen festinantibus au- 5.1
tumno uitem inserere, quia non dissimilis est eius aeris qualitas
uernae.
  Sed quocumque quis tempore destinauerit inserere, non aliam
sciat esse curam surculis explorandis, quam quae tradita est priore 5
libro, cum de malleolis eligendis praecepimus; quos ubi generosos
et fecundos et quam maturissimos uiti detraxerit, diem quoque
tepidum silentemque a uentis eligat.
tum consideret surculum 6.1
teretem solidique corporis nec fungosae medullae, crebris etiam
gemmis et brevibus internodiis. nam plurimum interest non esse
longum sarmentum, quod inseratur, et rursus pluris oculos, quibus
egerminet, inesse. itaque si sunt longa internodia, necesse erit ad 5
unam uel summum duas gemmas recidere surculum, ne procerio-
rem faciamus, quam ut tempestatis uentos et imbres immobilis pati
possit.
  Inseritur autem uitis uel recisa uel integra perforata terebra, 7.1
sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio, haec
rarior et paucis usurpata. de ea igitur prius disseram, quae magis
in consuetudine est.