Harundinis satio
|
|
Harundo minus alto pastinato, melius tamen bipalio seritur.
|
4.32.1.1
|
ea, cum sit uiuacissima nec recuset ullum locum, prosperius reso-
|
|
luto quam denso, humido quam sicco, uallibus quam cliuis, flu-
|
|
minum ripis et limitibus ac uepribus commodius quam mediis agris
|
|
deponitur.
|
5
|
seritur bulbus radicis, seritur et talea calami, nec
|
2.1
|
minus toto prosternitur corpore. bulbus tripedaneis interuacantibus
|
|
spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet, talea e<t>
|
|
tota harundo serius praedicto tempore euenit. sed siue recisa in
|
|
dupundium et semissem talea siue tota prostrata depone[re]tur,
|
5
|
exstent earum cacumina, quae si obruta sunt, totae putrescunt.
|
|
Sed cultus harundinetis primo triennio non alius est quam
|
3.1
|
ceteris. cum deinde consenuit, repastinandum est. ea est autem
|
|
senectus, cum uel exaruit situ et inertia plurium annorum uel ita
|
|
densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
|
|
sed
|
4.1
|
illud de integro refodi debet, hoc potest intercidi et dirarari, quod
|
|
opus rustici castrationem uocant, quae tamen refectio harundineti
|
|
caeca est, quia non apparet in terra, quid aut tollendum sit aut
|
|
relinquendum. tolerabilius tamen harundo castratur, antequam
|
5
|
caeditur, quod aliquatenus uelut indices calami demonstrant, quid
|
|
eruendum sit.
|
|
tempus repastinandi et conserendi est, priusquam
|
5.1
|
oculi harundinum egerminant. caeditur deinde post brumam. nam
|
|
usque in id tempus incrementum capit, ac tum conpescitur, cum
|
|
obriguit hiberno frigore. fodiendum quotiens et uinetum. sed
|
|
macies eius cinere uel alio stercore iuuanda est, propter quod
|
5
|
caesum plerique incendunt harundinetum.
|
|