De positione uillae
ceterum ad aestatum temperandos ca- 1.5.4.1
lores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes
riui, quos, si conditio loci patietur, qualescunque, dum
tamen dulces, utique perducendos in uillam censeo. sin
submotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas 5
editiorque situs ripae permittet superponere uillam prae-
fluenti, cauendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae
se flumen habeat et ut aedificii frons auersa sit ab infestis
eius regionis uentis et amicissimis aduersa, quoniam pleri-
que amnes aestate uaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, 10
quae nisi ui maiore inspirantium uentorum submouentur,
pecudibus hominibusque conferunt pestem. optime autem 5.1
salubribus, ut dixi, locis ad orientem uel ad meridiem,
grauibus ad septentrionem uilla conuertitur. eademque sem-
per mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergi-
tur, numquam ex ripa, sed haut paulum submota a litore. 5
nam praestat a mari longo potius interuallo quam breui 6.1
refugisse, quia media sunt spatia grauioris halitus. nec
paludem quidem uicinam esse oportet aedificiis nec iunctam
militarem uiam, quod illa caloribus noxium uirus eructat
et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos den- 5
sissimis examinibus inuolant, tum etiam nantium serpen-
tiumque pestis hiberna destitutas uligine, caeno et fermen-
tata colluuie uenenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur
caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere
queunt, sed et anni toto tempore situs atque umor instru- 10
mentum rusticum supellectilemque et inconditos conditos-
que fructus corrumpit; haec autem praetereuntium uia- 7.1
torum populationibus et adsiduis deuertentium hospitiis
infestat rem familiarem. propter quae censeo eius modi
uitare incommoda uillamque nec in uia nec a uia procul
editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequi- 5
noctialem directa sit. nam eius modi positio medium tempera- 8.1
tumque libramentum uentorum hiemalium et aestiuorum tenet.
quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate
liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et
matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quo- 5
niam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum
soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia uis potest
nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae
resedit, siccare atque detergere. haec autem cum homini-
bus adferunt perniciem, tunc et armentis et uirentibus 10
eorumque frugibus. sed quisquis aedificare uolet in decliui- 9.1
bus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur,
quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non
solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro ful-
tura et substructione fungentur aduersus ea, quae mox, si 5
forte uillam prolatare libuerit, ad superiorem partem adplica-
buntur, quippe ab imo praestructa ualenter resistent contra
ea, quae postmodum superposita incumbant. at si summa 10.1
pars cliui fundata propriam molem susceperit, quicquid ab
inferiore mox adposueris, fissum erit rimosumque. nam
tum cum ueteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti
reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum inminebit 5
cedenti, paulatim degrauatum pondere suo praeceps ad-
trahetur. igitur id structurae uitium, cum primum statim
fundamenta iaciuntur, euitandum est.
  Modus autem membrorumque numerus aptetur uni- 6.1.1
uerso consaepto et diuidatur in tres partes, urbanam,
rusticam, fructuariam. urbana rursus in hibernacula et
aestiua sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubi-
cula brumalem orientem, cenationes aequinoctialem occi- 5
dentem. rursus aestiua cubicula spectent meridiem aequi- 2.1
noctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent
hibernum orientem. balnearia occidenti aestiuo aduertantur,
ut sint post meridiem et usque in uesperum inlustria.
ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et 5
hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. at in 3.1
rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et contig-
natio careat incendii periculo et in ea commode familiares
omni tempore anni morari queant. optime solutis seruis
cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient, uinctis 5
quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis sit-
que id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic
editis, ne manu contingi possint. pecudibus stabula, quae 4.1
neque frigore neque calore infestentur, domitis armentis
duplicia bubilia sint hiberna atque aestiua, ceteris autem
pecoribus, quae intra uillam esse conuenit, ex parte tecta
loca, ex parte sub diuo parietibus altis circumsaepta, ut 5
illic per hiemem, hic per aestatem sine uiolentia ferarum
conquiescant. sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis 5.1
umor influere possit et ut, quisque ibi conceptus fuerit,
quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum
corrumpantur nec ungulae pecudum. lata bubilia esse 6.1
oportebit pedes decem uel minime nouem, quae mensura
et ad procumbendum pecori et iugario ad circumeundum
laxa ministeria praebeat. non altius edita esse praesaepia
conueniet, quam ut bos aut iumentum sine incommodo 5
status uesci possit. uilico iuxta ianuam fiat habitatio, ut
intrantium exeuntiumque conspectum habeat, procuratori 7.1
supra ianuam ob easdem causas; et is tamen uilicum ob-
seruet ex uicino, sitque utrique proximum horreum, quo
conferatur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum
clausus locus, quo ferramenta recondantur. bubulcis pasto- 8.1
ribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum
curam sit opportunus excursus. omnes tamen quam proxi-
me alter ab altero debent habitare, ne uilici diuersas partis
circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae 5
et neglegentiae cuiusque testes sint. pars autem fructuaria 9.1
diuiditur in cellam oleariam, torculariam, cellam uinariam,
defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut
ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum
rerum tamquam uini aut olei uenalium, siccae autem con- 5
gerantur tabulatis, ut frumenta, faenum, frondes, paleae
ceteraque pabula. sed granaria, ut dixi, scalis adeantur 10.1
et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. nam ea
caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae
utraque perennitatem conditis frumentis adferunt. eadem 11.1
ratio est in plano sitae uinariae cellae, quae submota pro-
cul esse debet a balineis, furno, stercilino reliquisque in-
munditiis taetrum odorem spirantibus nec minus a cisternis
aquisue salientibus, quibus extrahitur umor, qui uinum cor- 5
rumpit. neque me praeterit sedem frumentis optimam 12.1
quibusdam uideri horreum camara contectum, cuius solum
terrenum, prius quam consternatur, perfossum et amurga
recenti non salsa madefactum uelut Signinum opus pilis
condensatur. tum deinde cum exaruit, simili modo paui- 13.1
menta testacia, quae pro aqua receperint amurgam mixtam
calci et harenae, supersternuntur et magna ui pauiculis
inculcantur atque expoliuntur, omnesque parietum et soli
iuncturae testaceis puluinis fibulantur, quoniam fere cum in 5
his partibus aedificia rimas egerunt, caua praebent et late-
bras subterraneis animalibus. sed et lacibus distinguntur
granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur. parietes 14.1
oblinuntur amurga subacto luto, quoi pro paleis admixta
sunt arida oleastri uel, si ea non sunt, oleae folia. dein
cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurga respergi-
tur, qua siccata frumentum infertur. ea res ab noxia cur- 15.1
culionum et similium animalium commodissime uidetur con-
ditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint,
celeriter ab iis consumuntur. sed id genus horrei, quod
scripsimus, nisi sicca positione uillae quamuis granum ro- 5
bustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possis
etiam defossa frumenta seruare, sicut transmarinis quibus-
dam prouinciis, ubi puteorum in modum, quos appellant siros,
exhausta humus editos a se fructus recipit. sed nos in nostris 16.1
regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem
pensilis horrei et hanc curam pauimentorum et parietum
probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera
horreorum prohibent curculionem. quod genus exitii cum 5
incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo
uentilentur et quasi refrigerentur. id autem falsissimum 17.1
est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed inmi-
scentur totis aceruis. qui, si maneant inmoti, summis tantum
partibus infestentur, quoniam infra mensuram palmi non
nascitur curculio, longeque praestat id solum, quod iam 5
uitiatum est, quam totum periculo subicere. nam cum
exiget usus, facile est eo sublato, quod uitiatum erat, inte-
gro inferiore uti. sed haec, etsi extrinsecus, non tamen
intempestiue uideor hoc loco rettulisse. torcularia praeci- 18.1
pue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius
omnis liquor uapore soluitur ac frigoribus magnis conficitur,
oleum, quod minus prouenit, si congelatur, fracessit. sed
ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et 5
declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quo-
niam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. propter quod
torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse ha-
beamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea.
cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum 19.1
sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet,
uersari possit. fumarium quoque, quo materia, si non sit
iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae uillae
fieri potest iunctum rusticis balneis. nam eas quoque re- 5
fert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lauetur; neque 20.1
enim corporis robori conuenit frequens usus earum. apo-
thecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus
exoritur, quoniam uina celerius uetustescunt, quae fumo
quodam genere praecoquem maturitatem trahunt. propter 5
quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoueantur,
ne rursus nimia suffumatione medicata sint.
  Quod ad uillae situm partiumque eius dispositionem,
satis dictum est. circa uillam deinceps haec esse oportebit: 21.1
furnum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum
postulauerit, piscinas minime duas, alteram, quae anseri-
bus pecoribusque seruiat, alteram, in qua lupinum, ulmi
uimina et uirgas atque alia, quae sunt usibus nostris apta, 5
maceremus. stercilina quoque duo sint, unum, quod noua
purgamenta recipiat et in annum conseruet, alterum, ex
quo uetera uehantur, sed utrumque more piscinarum deuexum
leni cliuo et exstructum pauimentatumque solo, ne umorem
tramittant. plurimum enim refert non adsiccato suco fimum 22.1
uires continere et adsiduo macerari liquore, ut, si qua in-
teriecta sint stramentis aut paleis spinarum uel graminum
semina, intereant nec in agrum exportata segetis herbidas
reddant, ideoque periti rustici, quicquid ouilibus stabulis- 5
que conuersum progesserunt, superpositis uirgis tegunt nec
arescere solis incursu patiuntur uel exuri. area, si conpetit, 23.1
ita constituenda est, ut uel a domino uel certe a procuratore
despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et
celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus
ungularum tribularumque, et eadem euentilata mundiora 5
sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere
terrena remittit area. huic autem nubilar adplicari debet 24.1
maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo con-
lata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber
incesserit. nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi
aestas pluuia caret, superuacuum est. pomaria quoque et 5
hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo at-
que in ea parte, qua possit omnis stercorata colluuies chor-
tis balneariorumque et oleis expressa amurgae sanies in-
fluere. nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus
et arbor. 10