De malo Punico emendando
|
|
Malum Punicum [h]a uere usque in Kalendas Aprilis recte
|
5.10.15.1
|
seritur. quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo
|
|
emendabitur: stercore suillo et humano urinaque uetere radices
|
|
rigato; ea res et fertilem arborem reddet et primis annis fructum
|
|
uinosum, post uero etiam dulcem et ap<y>rinum facit. nos exiguum
|
5
|
admodum laseris uino diluimus et ita cacumina arboris summa
|
|
obleuimus; ea res emendauit acorem malorum.
|
|
mala Punica ne
|
16.1
|
in arbore <h>ient, remedio erit, lapides tres si, cum <se>res arborem,
|
|
ad radicem ipsam conlocaueris. at si iam arborem sitam habueris,
|
|
scillam secundum radicem arboris serito. alio modo: cum iam ma-
|
|
tura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus depen-
|
5
|
dent, intorqueto; eodem modo seruabuntur incorrupta etiam toto
|
|
anno.
|
|
Pirum autumno ante brumam serito, ita ut minime dies xxv
|
17.1
|
ad brumam supersint. quae ut sit ferax, cum adoleuerit, alte eam
|
|
ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito, in fissuram
|
|
cuneu<m> taedae pineae adigito et ibi relinquito; deinde adobruta
|
|
ablaqueatione cinere<m> supra terram inicito.
|
5
|
curandum est
|
18.1
|
autem, ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. ea sunt
|
|
crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, pur-
|
|
purea, superba, hordeacea, Aniciana, Naeuiana, Fauoniana, Late-
|
|
ritana, Dolabelliana, Turraniana, uolema, mulsa, praecocia, Vene-
|
5
|
ria, quaedam alia, quorum enumeratio nunc longa est.
|
|
prae-
|
19.1
|
terea malorum genera exquirenda, maxime Scaudiana, Matiana,
|
|
orbiculata, Cesti<a>na, Pedusiana, Amerina, Syrica, melimela,
|
|
cydonea, quorum genera tria sunt: strutia, chrysomelina, mustia,
|
|
quae omnia non solum uoluptatem sed etiam salubritatem adferunt.
|
5
|
Sorbi quoque et Armeniaci atque Persici non minima est
|
20.1
|
gratia. mala, sorba, pruna post mediam <hi>emem usque in Idus
|
|
Februarias serito; mororum ab Idibus Februariis usque ad aequinoc-
|
|
tium uernum satio est; siliquam Graecam, quam quidam ceration
|
|
uocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito. amygdala
|
5
|
si parum ferax erit, forata arbore lapidem adigito et ita librum arbo-
|
|
ris inolescere sinito.
|
|
Omnium autem generum ramos circa Kalendas Martias in
|
21.1
|
hortis, <ubi e>t su<bac>ta e[s]t stercorata terra est, per puluinos area-
|
|
rum disponere conuenit; danda est opera, ut, dum teneros ramulos
|
|
habent, ueluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina
|
|
redigantur; et cum autumnus incesserit, antequam frigus cacumina
|
5
|
adurat, omnia folia decerpere expedit et ita crassis harundinibus,
|
|
quae ab una parte nodos integros habea<n>t, quasi pilleos induere
|
|
atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc uirgas tueri. post
|
22.1
|
xxiiii deinde menses, siue transferre et disponere in ordinem uoles
|
|
siue inserere, satis tuto utrum<que> facies.
|
|