De arietibus eligendis
|
|
Ergo duo genera sunt ouilli pecoris, molle et hirsutum,
|
7.2.6.1
|
sed in utroque uel emendo uel tuendo plura communia, quae-
|
|
dam tamen sunt propria generosi, quae obseruari conueniat.
|
|
communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxi-
|
|
me placet, numquam nisi candidissimos mares legeris, quo-
|
5
|
niam ex albo saepe fuscus editur partus, erythraeo uel pullo
|
|
numquam generatur albus. itaque non solum ea ratio est
|
3.1.1
|
probandi arietis, si uellere candido uestitur, sed etiam si pala-
|
|
tum atque lingua concolor lanae est, nam cum eae corporis
|
|
partes nigrae aut maculosae sunt, pulla uel etiam uaria nasci-
|
|
tur proles, idque inter cetera eximie talibus numeris significauit
|
5
|
idem qui supra:
|
|
illum autem, quamuis aries sit candidus
|
|
ipse,
|
|
nigra subest udo tantum cui lingua pa-
|
|
lato,
|
10
|
reice, ne maculis infuscet uellera pullis
|
|
nascentum.
|
|
una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus, quo-
|
2.1
|
rum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor
|
|
lanae multoque minus ipsa uniuersitas tergoris maculis uariet.
|
|
ideo nisi lanatas oues emi non oportet, quo melius unitas co-
|
|
loris appareat, quae nisi praecipua est in arietibus, paternae
|
5
|
notae plerumque natis inhaerent.
|
|
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque
|
3.1
|
procerus, uentre promisso atque lanato, cauda longissima den-
|
|
sique uelleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus,
|
|
non quia magis hic sit utilis—nam est melior mutilus aries—
|
|
sed quia minime nocent intorta potius quam subrecta et patula
|
5
|
cornua. quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uuidus
|
|
uentosusque est, capros et arietes optauerimus uel amplissimis
|
|
cornibus, quae tam porrecta altaque maximam partem capitis
|
|
a tempestate defendant. itaque si plerumque est atrocior
|
4.1
|
hiems, hoc genus eligemus, si clementior, mutilum probabimus
|
|
marem, quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum
|
|
sentiat se uelut quodam naturali telo capitis armatum, fre-
|
|
quenter in pugnam procurrit et fit in feminas quoque procacior.
|
5
|
nam riualem, quamuis solus admissurae non sufficit, uiolentis-
|
|
sime persequitur nec ab alio tempestiue patitur iniri gregem,
|
|
nisi cum est fatigatus libidine. mutilus autem, cum se tam-
|
5.1
|
quam exarmatum intellegat, nec ad rixam promptus et est in
|
|
uenere mitior. itaque capri uel arietis petulci saeuitiam pasto-
|
|
res hac astutia repellunt: mensurae pedalis robustam tabulam
|
|
configunt aculeis et aduersam fronti cornibus religant; ea res
|
5
|
ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se
|
|
sauciat. Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medici-
|
6.1
|
nas diligentissime conscripsit, adfirmat pugnacem arietem miti-
|
|
gari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curuan-
|
|
tur in flexum. eius quadripedis aetas ad progenerandum opti-
|
|
ma est trima, nec tamen inhabilis usque in annos octo. femina
|
5
|
post bimatum maritari debet iuuenisque habetur quinquennis;
|
|
fatiscit post annum septimum. igitur, ut dixi, mercaberis
|
7.1
|
ouis intonsas, uariam et canam inprobabis, quod sit incerti co-
|
|
loris. maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis;
|
|
eliges bimam uasti corporis, ceruice prolixi uilli nec asperi,
|
|
lanosi et ampli uteri, nam uitandus est glaber et exiguus.
|
5
|
Atque haec fere communia sunt in conparandis ouibus,
|
8.1
|
illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longi-
|
|
tudinem potius quam in latitudinem porrecta, ut simul et
|
|
hieme calida sint nec angustiae fetus oblidant. ea poni de-
|
|
bent contra medium diem, namque id pecus, quamuis ex
|
5
|
omnibus animalibus sit uestitissimum, frigoris tamen inpati-
|
|
entissimum est nec minus aestiui uaporis. itaque chors clausa
|
|
sublimi macerie praeponi uestibulo debet, ut sit in eam tutus
|
|
exitus aestuandi, deturque opera, ne quis umor consistat, ut
|
|
semper quam aridissimis filicibus uel culmis stabula constrata
|
10
|
sint, quo purius et mollius incubent fetae, sintque illa mundis-
|
|
sima, neque earum ualitudo, quae praecipue custodienda est,
|
9.1
|
infestetur uligine. omni autem pecudi larga praebenda sunt
|
|
alimenta, nam uel exiguus numerus, cum pabulo satiatur,
|
|
plus domino reddit quam maximus grex, si sensit penuriam.
|
|
sequeris autem noualia non solum herbida, sed quae plerum-
|
5
|
que uidua sunt spinis, utamur enim saepius auctoritate diuini
|
|
carminis:
|
|
si tibi lanitium curae est, primum aspera
|
|
silua
|
|
lappaeque tribolique absint.
|
10
|
quoniam ea res, ut ait idem, scabros ouis reddit,
|
10.1
|
cum tonsis inlutus adhaesit
|
|
sudor et hirsutis secuerunt corpora uepres,
|
|
tum etiam cotidie minuitur fructus lanae, quae quanto pro-
|
|
lixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia est rubis, qui-
|
5
|
bus uelut hamis inuncata pascentium tergoribus auellitur,
|
|
molle uero pecus etiam uelamen, quo protegitur, amittit,
|
|
atque id non paruo sumptu reparatur.
|
|
De admissurae temporibus inter auctores fere constitit,
|
11.1
|
primum esse uernum Parilibus, si sit ouis matura, sin uero
|
|
feta circa Iulium mensem; prius tamen haut dubie probabilius,
|
|
ut messem uindemia, fructum deinde uineaticum fetura pecoris
|
|
excipiat et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maesti-
|
5
|
tiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. nam melior
|
|
est autumnalis uerno, sicut ait uerissime Celsus, quia magis
|
|
ad rem pertinet, ut ante aestiuum quam hibernum solstitium
|
|
conualescat, solusque ex omnibus animalibus bruma com-
|
|
mode nascitur. ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi
|
12.1
|
sint, Aristoteles uir callidissimus rerum naturae praecepit
|
|
admissurae tempore obseruare siccis diebus halitus septen-
|
|
trionales, ut contra uentum gregem pascamus et eum spec-
|
|
tans admittatur pecus, at si feminae generandae erunt, austri-
|
5
|
nos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. nam
|
|
illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter uel
|
|
etiam sinister uinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus
|
|
operosum est.
|
|
Post feturam deinde longinguae regionis upilio uilicus
|
13.1
|
fere omnem subolem pastioni reseruat suburbanae, teneros
|
|
agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quo-
|
|
niam et paruo sumptu deuehuntur et his submotis fructus
|
|
lactis ex matribus non minor percipitur. submitti tamen
|
5
|
etiam in uicinia urbis quintum quemque oportebit, nam
|
|
uernaculum pecus peregrino longe est utilius, nec committi
|
14.1
|
debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat,
|
|
cum praesertim boni pastoris uel prima cura sit annis omnibus
|
|
in demortuarum uitiosarumque ouium locum totidem uel
|
|
etiam plura capita substituere, quoniam saepe frigorum at-
|
5
|
que hiemis saeuitia pastorem decipit et eas ouis interemit,
|
|
quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles non
|
|
submouerat; quo magis etiam propter hos casus nisi quae
|
15.1
|
ualidissima non conprendatur hiemi, nouaque progenie
|
|
repleatur numerus. quod qui faciet, seruare debebit, ne
|
|
minori quadrimae neue ei, quae excessit annos octo, prolem
|
|
submittat. neutra enim aetas ad educandum est idonea, tum
|
5
|
etiam quod ex uetere materia nascitur, plerumque congenera-
|
|
tum parentis senium refert, nam uel sterile uel inbecillum est.
|
|
partus uero incientis pecoris non secus quam obstetricum
|
16.1
|
more custodiri debet, neque enim aliter hoc animal quam
|
|
muliebris sexus enititur saepiusque etiam, quanto est omnis ra-
|
|
tionis ignarum, laborat in partu. quare ueterinariae medicinae
|
|
prudens esse debet pecoris magister, ut si res exigat uel in-
|
5
|
tegrum conceptum, cum transuersus haeret locis genitalibus,
|
|
extrahat uel ferro diuisum citra matris perniciem partibus
|
|
educat, quod Graeci uocant ἐμβρυουλκεῖν. agnus autem, cum
|
17.1
|
est editus, erigi debet atque uberibus admoueri, tum eius di-
|
|
ductum os pressis umectare papillis, ut condiscat maternum
|
|
trahere alimentum. sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis
|
|
emulgendum est, quod pastores colostram uocant; ea nisi ali-
|
5
|
quatenus emittitur, nocet agno, qui primo biduo quo natus est
|
|
cum matre claudatur, ut ea foueat partum suum. mox dein-
|
18.1
|
de, quam diu non lasciuit, obscuro et calido septo custodiatur,
|
|
postea luxuriantem uirgea cum conparibus hara claudi oporte-
|
|
bit, ne uelut puerili nimia exultatione macescat, cauendumque
|
|
est, ut tenerior separetur a ualidioribus, quia robustus angit
|
5
|
inbecillum. satisque est mane, prius quam grex procedat in
|
19.1
|
pascua, deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ouibus
|
|
admiscere agnos. qui cum firmi esse coeperunt, pascendi sunt
|
|
intra stabulum cytiso uel Medica, tum etiam furfuribus aut,
|
|
si permittit annona, farina hordei uel erui. deinde ubi con-
|
5
|
ualuerint, circa meridiem pratis aut noualibus uillae continuis
|
|
matres admouendae sunt et a septo mittendi agni, ut condis-
|
|
cant foris pasci.
|
|
De genere pabuli iam et ante diximus et nunc eorum,
|
20.1
|
quae omissa sunt, meminimus iucundissimas herbas esse,
|
|
quae aratro proscissis aruis nascantur, deinde quae pratis
|
|
uligine carentibus, palustris siluestrisque minime idoneas
|
|
haberi. nec tamen ulla sunt tam blanda pabula aut etiam
|
5
|
pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecu-
|
|
dum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod uelut aquae
|
|
ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis inposi-
|
|
tum, cum e pastu redierunt oues, lambunt, atque eo sapore
|
|
cupidinem bibendi pascendique concipiunt. at contra penu-
|
21.1
|
riae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia
|
|
cibis, aluntur autem commodissime repositis ulmeis uel ex
|
|
fraxino frondibus uel autumnali faeno, quod cordum uocatur.
|
|
nam id mollius et ob hoc iucundius est quam maturum. cytiso
|
22.1
|
quoque et satiua uicia pulcherrime pascuntur, necessariae
|
|
tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae.
|
|
nam per se hordeum uel fresa cum faba cicercula sumptuosior
|
|
est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit prae-
|
5
|
beri, sed sicubi uilitas permittit, haut dubie est optima. de
|
23.1
|
temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi per aesta-
|
|
tem non aliter sentio quam ut prodidit Maro:
|
|
Luciferi primo cum sidere frigida rura
|
|
carpamus, dum mane nouum, dum gra-
|
5
|
mina canent
|
|
et ros in tenera pecori gratissimus
|
|
herba.
|
|
inde ubi quarta sitim caeli collegerit
|
|
hora,
|
10
|
ad puteos aut alta greges ad stagna
|
|
perducamus medioque die, ut idem, ad uallem
|
|
sicubi magna Iouis antiquo robore quer-
|
|
cus
|
|
ingentis tendit ramos aut sicubi nigrum
|
15
|
ilicibus crebris atra nemus accubat um-
|
|
bra.
|
|
rursus deinde iam mitigato uapore compellamus aquam—
|
24.1
|
etiam per aestatem id faciendum est—et iterum in pabula
|
|
producamus
|
|
solis ad occasum, cum frigidus aera
|
|
uesper
|
5
|
temperat et saltus reficit iam roscida
|
|
luna.
|
|
sed obseruandum est sidus aestatis per emersum Caniculae, ut
|
|
ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam
|
|
partem progrediatur, post meridiem in orientem, si quidem
|
10
|
plurimum refert, ne pascentium capita sint aduersa soli, qui
|
|
plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere. hieme
|
25.1
|
et uere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum
|
|
dies aruis gelicidia detrahat. nam pruinosa herba pecudi glan-
|
|
diginem creat uentremque proluit, quare etiam frigidis umi-
|
|
disque temporibus anni semel die potestas aquae facienda est.
|
5
|
Tum qui sequitur gregem circumspectus ac uigilans—id
|
26.1
|
quod omnibus et omnium quadripedum custodibus praecipitur
|
|
—magna clementia moderetur idemque propior quia silent
|
|
et in agendis recipiendisque ouibus adclamatione ac baculo
|
|
minetur nec umquam telum emittat in eas neque ab his longius
|
5
|
recedat nec aut recubet aut considat. nam nisi procedit, stare
|
|
debet, quoniam quidem custodis officium sublimem celsissi-
|
|
mamque oculorum ueluti speculam desiderat, ut neque tar-
|
|
diores grauidas, dum cunctantur, neque agiles et fetas, dum
|
|
procurrunt, separari a ceteris sinat, ne fur aut bestia haluci-
|
10
|
nantem pastorem decipiat. sed haec communia fere sunt in
|
|
omni pecore ouillo; nunc quae sunt generosi propria dicemus.
|
|