Medicinae pecoris ouilli
  Et quoniam censuimus cultum curamque recte ualenti- 7.5.1.1
um, nunc quem ad modum uitiis aut morbo laborantibus
subueniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii
pene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris
priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis 5
natura minorum maiorumque quadripedum, paucae paruaeque
morborum et remediorum differentiae possunt inueniri. quae
tamen quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis.
  Si aegrotat uniuersum pecus, ut et ante praecepimus et 2.1
nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseueramus,
in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula
mutemus et aquationes totiusque regionis alium quaeramus
statum caeli curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis 5
inuasit, ut opaca rura, si inuasit frigore, ut eligantur aprica.
sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne 3.1
inbecillitas eius longis itineribus adgrauetur, nec tamen in
totum pigre ac segniter agere. nam quem ad modum fessas
morbo pecudes uehementer agitare et extendere non conuenit,
ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis excitare 5
nec pati ueterno consenescere atque extingui. cum deinde
grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur,
nam particulatim facilius quam uniuersus conualescit, siue 4.1
quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero seu quia
expeditius cura maior adhibetur paucioribus. haec ergo et
reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio
percensuimus, obseruare debemus, si uniuersae laborabunt, 5
illa si singulae.
  Ouis frequentius quam ullum aliud animal infestatur 5.1
scabie, quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta,
      cum frigidus imber
    altius ad uiuum persedit et horrida cano
    bruma gelu, 5
uel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non
adhibeas, si aestiuum sudorem mari uel flumine non abluas,
si tonsum gregem patiaris siluestribus spinis ac rubis sauciari,
si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt;
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem 10
facit. haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: uitiosum locum 6.1
pecudes aut morsu scalpunt aut cornu uel ungula tundunt
aut arbori adfricant parietibusue detergent. quod ubi ali-
quam facientem uideris, conprehendere oportebit et lanam
diducere, nam subest aspera cutis et uelut quaedam porrigo, 5
cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam proge-
niem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora tum
praecipue oues contagione uexentur. sunt autem conplura 7.1
medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis
uti necesse sit, sed quia non nullis regionibus quaedam rep-
periri nequeunt, ut ex pluribus aliquod inuentum remedio
sit. facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo 5
ante demonstrauimus, si ad faecem et amurgam sucumque
decocti lupini misceas portione aequa detritum album helle-
borum. potest etiam scabritiem tollere sucus uiridis cicutae, 8.1
quae uerno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit,
decisa contunditur atque expressus umor eius fictili uase
reconditur duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio.
quod ubi factum est, oblitum uas in stercilino defoditur ac toto 5
anno fimi uapore concoctum mox promitur tepefactumque
medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius
aspera testa defricta uel pumice redulceratur. eidem remedio 9.1
est amurga duabus partibus decocta, item uetus hominis
urina testis candentibus inusta. quidam tamen hanc ipsam
subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura
pari sucum uiridis cicutae, deinde singulis urnis eius liquaminis 5
singulos fricti salis sextarios infundunt. facit etiam sulpuris 10.1
triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus, sed
Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem
medicinam,
    quam si quis ferro potuit rescindere 5
       summum
    ulceris os: alitur uitium uiuitque
       tegendo.
itaque reserandum est et ut cetera uulnera medicamentis cu-
randum. subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus 10
ouibus de talo uel inter duas ungulas sanguinem emitti opor-
tere, nam plurimum, inquit,
    profuit incensos aestus auertere et
       inter
    ima ferire pedis salientem sanguine 15
       uenam.
nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. 11.1
  Clodigo quoque dupliciter infestat ouem, siue cum sublu-
uies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur, seu
cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte
canino similis extat pilus eique subest uermiculus. subluuies 12.1
et intertrigo pice per se liquida uel alumine et sulpure atque
aceto mixtis litae eruentur uel tenero Punico malo, prius quam
grana faciat, cum alumine pinsito superfusoque aceto uel
aeris rubigine infriata uel conbusta galla cum austero uino 5
leuigata et inlita. tuberculum, cui subest uermiculus, ferro 13.1
quam cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur
etiam quod infra est animal uulneremus. id enim cum saucia-
tur, uenenatam saniem mittit, quae respersum uulnus ita
insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. sed cum tuber- 5
culum diligenter circumcideris, candens seuum uulneri per
ardentem tedam instillato.
  Ouem pulmonariam similiter ut suem curari conuenit 14.1
inserta per auriculam radicula, quam ueterinarii consiliginem
uocant. de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam
traderemus. sed is morbus aestate plerumque concipitur, si
defuit aqua, propter quod uaporibus omni quadripedi largius 5
bibendi potestas danda est. Celso placet, si est in pulmonibus 15.1
uitium, acris aceti tantum dare, quantum ouis sustinere possit,
uel humanae ueteris urinae tepefactae trium heminarum instar
per sinistram narem corniculo infundere atque axungiae
sextantem faucibus inserere. 5
  Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam uocant 16.1
pastores. ea nisi conpescitur intra primam pecudem, quae
tali malo correpta est, uniuersum gregem contagione proster-
nit, si quidem nec medicamentorum nec ferri remedia patitur,
nam pene ad omnem tactum excandescit. sola tamen fomenta 5
non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo uelut
eblanditur igneam saeuitiam, differens magis occidionem gregis
quam prohibens. sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis 17.1
Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece
Χειρόκμητα, sub nomine Democriti falso produntur, censet
propter hanc pestem saepius ac diligenter ouium terga perspi-
cere, ut si forte sit in aliqua tale uitium deprehensum, confestim 5
scrobem defodiamus in limine stabuli et uiuam pecudem, quae
fuerit pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obru-
tam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
  Bilis, aestiuo tempore non minima pernicies, potione 18.1
depellitur humanae ueteris urinae, quae ipsa remedio est etiam
pecori arquato. at si molesta pituita est, cunelae bubulae uel
surculi nepetae siluestris lana inuoluti naribus inseruntur
uersanturque, donec sternuat ouis. fracta pecudum non aliter 5
quam hominum crura sanantur inuoluta lanis oleo atque uino
insucatis et mox circumdatis ferulis conligata. est etiam 19.1
grauis pernities herbae sanguinariae, qua si pasta est ouis,
toto uentre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam
tenuia taetri odoris excernit. celeriter sanguinem mitti oportet
sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus 5
in labro superiore uena soluenda est. suspiriose laborantibus
ouibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque regiones,
quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.
  Agnis quoque succurrendum est uel febricitantibus 20.1
uel aegritudine alia defectis; qui ubi morbo laborant, admitti
ad matres non debent, ne in eas pernitiem transferant. itaque
separatim mulgendae sunt oues, et caelestis aqua pari mensura
lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. 5
multi lacte caprino isdem medentur, quod per corniculum
infunditur faucibus. est etiam mentigo, quam pastores ostigi- 21.1
nem uocant, mortifera lactentibus. ea plerumque fit, si per
inprudentiam pastoris emissi agni uel etiam haedi roscidas
herbas depauerunt, quod minime committi oportet. sed cum
id factum est, uelut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus 5
obsidet. remedio sunt hisopum et sal aequis ponderibus con- 22.1
trita, nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os
perfricatur. mox ulcera lauantur aceto et tunc pice liquida
cum adipe suilla perlinuntur. quibusdam placet rubiginis
aeneae tertiam partem duabus ueteris axungiae portionibus 5
commiscere tepefactoque uti medicamine. non nulli folia
cupressi trita miscent aquae et ita perluunt ulcera atque
palatum. castrationis autem ratio iam tradita est, neque enim
alia in agnis quam in maiore quadripede seruatur.