RES ROMANAE
Liber I
[Prob.] De nom. GL 4.208K
pelagum pontumque moveri 1.1
INCERTAE SEDIS FRAGMENTA
Sch. Luc. 9.402
Ardua virtuti longeque per aspera cliva 2.1
eluctanda via est: labor obiacet omnis honori.
Char. GL 1.107K
Huc ades Aonia crinem circumdata serta! 3.1
Char. GL 1.100K
Stabat apud sacras antistita numinis aras. 4.1
Char. GL 1.86K
Ignea iam caelo ducebat sidera Phoebe 5.1
fraternis successor equis
Char. GL 1.81K
et sua concordes dant sibila clara dracones 6.1
Char. GL 1.80K
–⏑⏑– flavo protexerat ora galero 7.1
Char. GL 1.105K
†therva purpureis gemmavit pampinus uvis 8.1
Gr. inc. dub. nom. GL 5.588K
pomosa lentos servabat in arbore ramos 9.1
Sch. Pers. 1.95
pinea frondosi coma murmurat Apennini 10.1
Sen. Suas. 2.12
    stratique per herbam 11.1
'hic meus est' dixere 'dies'.
Diom. GL 1.378K
luxuriantur opes atque otia longa gravantur 12.1
Sen. Suas. 6.26
Oraque magnanimum spirantia paene virorum 13.1
in rostris iacuere suis, sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
Tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae 5
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
deiectusque redit votis Catilina nefandis.
Quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris exculta quid artibus aetas?
Abstulit una dies aevi decus ictaque luctu 10
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
Unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
vindex, ille fori, legum ritusque togaeque
publica vox saevis aeternum obmutuit armis. 15
Informes voltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus civis proiecta superbis
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
respexit: nullo luet hoc Antonius aevo. 20
Hoc nec in Emathio mitis victoria Perse
nec te, dire Syphax, non fecit <in> hoste Philippo,
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
afuerunt nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras. 25
Gr. inc. dub. nom. GL 5.590K
tragica . . . syrma 14.1