At Bessus Alexandri celeritate perter- 7.4.1.1
ritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis
gentibus mos est, cum amicis ducibusque copia-
rum inter epulas de bello consultabat.
Graves 2.1
mero suas vires extollere, hostium nunc teme-
ritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt.
Praecipue Bessus ferox verbis et parto per 3.1
scelus regno superbus ac vix potens mentis di-
cere orditur socordia Darei crevisse hostium
famam.
Occurrisse enim in Ciliciae angustissi- 4.1
mis faucibus, cum retrocedendo posset perdu-
cere incautos in loca naturae situ tuta, tot flu-
minibus obiectis, tot montium latebris, inter
quas deprehensus hostis ne fugae quidem, ne- 5
dum resistendi occasionem fuerit habiturus.
Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum am- 5.1
nem velut murum obiecturum hosti, dum ex
finitimis gentibus valida auxilia concurrerent.
Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacas- 6.1
que et Indos et ultra Tanain amnem colentes
Scythas; quorum neminem adeo humilem esse,
ut humeri eius non possent Macedonis militis
verticem aequare. 5
Conclamant temulenti unam 7.1
hanc sententiam salubrem esse, et Bessus cir-
cumferri merum largius iubet debellaturus super
mensam Alexandrum.
Erat in eo convivio Co- 8.1
bares, natione Medus, sed magicae artis—si
modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium
—magis professione quam scientia celeber, alio-
qui moderatus et probus. 5
Is cum praefatus 9.1
esset scire servo utilius esse parere dicto quam
adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem
quod ceteros maneat, qui vero suadeant, pro-
prium sibi periculum <contrabant, Bessus cum 5
dicere iussit intrepidum,> poculum etiam, quod
habebat in manu, tradidit.
Quo accepto Co- 10.1
bares "Natura" inquit "mortalium hoc quo-
que nomine prava et sinistra dici potest, quod
in suo quisque negotio hebetior est quam in
alieno. 5
Turbida sunt consilia eorum, qui sibi 11.1
suadent. Obstat metus, alias cupiditas, non-
numquam naturalis eorum, quae excogitaveris,
amor; nam in te superbia non cadit. Expertus
es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut 5
optimum ducere.
Magnum onus sustines ca- 12.1
pite, regium insigne; hoc aut moderate perfe-
rendum est aut, quod abominor, in te ruet. Con-
silio, non impetu opus est."
Adicit deinde, 13.1
quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem
timidum vehementius latrare quam mordere,
altissima quaeque flumina minimo sono labi.
Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros 5
potuit esse prudentia, traderetur.
[In] His 14.1
audientium expectationem suspenderat. Tum
consilium aperit utilius Besso quam gratius. "In
vestibulo" inquit "regiae tuae velocissimus
consistit rex. Ante ille agmen quam tu mensam 5
istam movebis.
Nunc ab Tanai exercitum ac- 15.1
cerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua
tu fugiturus es, hostis sequi non potest! Iter
utrique commune est, victori tutius. Licet stre-
nuum metum putes esse, velocior tamen spes 5
est.
Quin validioris occupas gratiam dedisque 16.1
te, utcumque cesserit, meliorem fortunam dedi-
tus quam hostis habiturus?
Alienum habes 17.1
regnum, quo facilius eo careas. Incipies forsitan
iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare
potest regnum et eripere.
Consilium habes 18.1
fidele, quod diutius exequi supervacuum est.
Nobilis equus umbra quoque virgae regitur,
ignavus ne calcari quidem concitari potest."
Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo 19.1
exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret
eum,—nam strinxerat quoque acinacem—con-
tineretur. Certe convivio prosiluit haudqua-
quam potens mentis. Cobares inter tumultum 5
elapsus ad Alexandrum transfugit.
  VIII milia Bactrianorum habebat armata 20.1
Bessus. Quae quamdiu propter caeli intempe-
riem Indiam potius Macedonas petituros credi-
derant, oboedienter imperata fecerunt; post-
quam adventare Alexandrum compertum est, 5
in suos quisque vicos dilapsi Bessum relique-
runt.
Ille cum clientium manu, qui non muta- 21.1
verant fidem, Oxo amne superato exustisque
navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis ute-
retur, novas copias in Sogdianis contrahebat.
  Alexander Caucasum quidem, ut supra dic- 22.1
tum est, transierat, sed inopia frumenti quoque
prope ad famem ventum erat.
Suco ex sesama 23.1
expresso haud secus quam oleo artus perungue-
bant. Sed huius suci ducenis quadragenis dena-
riis amphorae singulae, mellis denariis trecenis
nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici 5
nihil aut admodum exiguum reperiebatur.
Si- 24.1
ros vocabant barbari <specus,> quos ita sollerter
abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire
non possint; in his conditae fruges erant. In
quarum penuria milites fluviatili pisce et her- 5
bis sustinebantur.
Iamque haec ipsa alimenta 25.1
defecerant, cum iumenta, quibus onera porta-
bant, caedere iussi sunt; horum carne, dum in
Bactrianos perventum, traxere vitam.
  Bactrianae terrae multiplex et varia natura 26.1
est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque
fructus alit. Solum pingue crebri fontes rigant;
quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera
armentorum pabulo cedunt. 5
Magnam deinde 27.1
partem eiusdem terrae steriles harenae tenent:
squalida siccitate regio non hominem, non fru-
gem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant,
quicquid sabuli in campis iacet, converrunt. 5
Quod ubi cumulatum est, magnorum collium
procul species est, omniaque pristini itineris
vestigia intereunt.
Itaque qui transeunt cam- 28.1
pos, navigantium modo noctu sidera observant,
ad quorum cursum iter dirigunt, et propemo-
dum clarior est noctis umbra quam lux.
Ergo 29.1
interdiu invia est regio, quia nec vestigium,
quod sequantur, inveniunt et nitor siderum ca-
ligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus,
qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. 5
Sed qua mitior terra est, ingens hominum 30.1
equorumque multitudo gignitur; itaque Bac-
triani equites XXX milia expleverant.
Ipsa 31.1
Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte
Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is
urbi et regioni dedit nomen.
  Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Grae- 32.1
cia Peloponnesiorum Laconumque defectio—
nondum enim victi erant, cum proficiscerentur
tumultus eius principia nuntiaturi—et alius
praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Ta- 5
naim amnem colunt, adventare Besso ferentes
opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum
Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
Commissum erat proelium inter Macedonas
Ariosque. 10
Transfuga Satibarzanes barbaris 33.1
praeerat; qui cum pugnam segnem utrimque
aequis viribus stare vidisset, in primos ordines
adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela
iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, pro- 5
vocavit ad pugnam: nudum se caput in certa-
mine habiturum.
Non tulit ferociam barbari 34.1
<Erigyius> [dux illius exercitus], gravis quidem
aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuve-
num postferendus. Is galea dempta canitiem
ostentans "Venit" inquit "dies, quo aut vic- 5
toria aut morte honestissima, quales amicos et
milites Alexander habeat, ostendam."
Nec 35.1
plura elocutus equum in hostem egit. Crederes
imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent:
protinus certe recesserunt dato libero spatio, in-
tenti in eventum non duorum modo, sed etiam 5
suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi.
Prior barbarus emisit hastam, quam Erigyius 36.1
modica capitis declinatione vitavit atque ipse
infestam sarisam equo calcaribus concitato in
medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem
emineret. 5
Praecipitatus ex equo barbarus ad- 37.1
huc tamen repugnabat. Sed ille extractam e vul-
nere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes
manu complexus, quo maturius interiret, ictum
hostis adiuvit. 5
Et barbari duce amisso, quem 38.1
magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc
haud immemores meritorum Alexandri arma
Erigyio tradunt.
Rex his quidem laetus, de 39.1
Spartanis haudquaquam securus, magno tamen
animo defectum eorum tulit, dicens non ante
ausos consilia nudare, quam ipsum ad fines In-
diae pervenisse cognossent. 5
Ipse Bessum per- 40.1
sequens copias movit; cui Erigyius barbari ca-
put, opimum belli decus, praeferens occurrit.