Interea Macedones ad petendum pabu- 7.6.1.1
lum incomposito agmine egressi a barbaris, qui
de proximis montibus decurrerunt, opprimun-
tur, pluresque capti sunt quam occisi;
barbari 2.1
autem captivos prae se agentes rursus in mon-
tem recesserunt. XX milia latronum erant; fun-
dis sagittisque pugnam invadunt.
Quos dum 3.1
obsidet rex, inter promptissimos dimicans sa-
gitta ictus est, quae in medio crure fixa relique-
rat spiculum.
Illum quidem maesti et attoniti 4.1
Macedones in castra referebant, sed nec barba-
ros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito
monte cuncta prospexerant.
Itaque postero die 5.1
misere legatos ad regem, quos ille protinus iussit
admitti solutisque fasciis magnitudinem vulne-
ris dissimulans crus barbaris ostendit.
Illi iussi 6.1
considere adfirmant non Macedonas quam ip-
sos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius; cuius
si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum
dis enim pugnare sacrilegos tantum. 5
Ceterum 7.1
se gentem in fidem dedere superatos vulnere
illius. Rex fide data et captivis receptis gentem
in deditionem accepit.
Castris inde motis lec- 8.1
tica militari ferebatur, quam pro se quisque
eques pedesque subire certabant. Equites, cum
quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris
id esse censebant; pedites contra, cum saucios 5
commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi
proprium officium tum potissimum, cum rex
gestandus esset, querebantur.
Rex in tanto 9.1
utriusque partis certamine et sibi difficilem et
praeteritis gravem electionem futuram ratus in-
vicem subire eos iussit.
  Hinc quarto die ad urbem Maracanda per- 10.1
ventum est—LXX stadia murus urbis amplec-
titur; arx <hinc> * * * , illinc cingitur muro—ac prae-
sidio urbis relicto proximos vicos depopulatur
atque urit. 5
  Legati deinde Abiorum Scytharum super- 11.1
veniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum
imperata facturi. Iustissimos barbarorum con-
stabat: armis abstinebant, nisi lacessiti; liber-
tatis modico et aequali usu principibus humi- 5
liores pares fecerant.
Hos benigne adlocutus 12.1
ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam
quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his,
ne Tanain amnem [regionis] iniussu regis trans-
irent. Eidem mandatum, ut contemplaretur 5
locorum situm et illos quoque Scythas, qui super
Bosphorum colunt, viseret.
Condendae urbi 13.1
sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum
et iam perdomitorum et quot deinde adire
decreverat. Sed consilium distulit Sogdiano-
rum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque 5
traxit.
VII milia equitum erant, quorum auc- 14.1
toritatem ceteri sequebantur. Alexander Spita-
menen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bes-
sus, haud dubius, quin eorum opera redigi pos-
sent in potestatem, [coercendo] qui novaverant 5
res, iussit accersi.
At illi, defectionis, ad quam 15.1
coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant
fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occi-
derentur, accersi, idque imperatum ipsis; non
sustinuisse tamen exequi, ne inexpiabile in po- 5
pulares facinus admitterent. Non magis Alex-
andri saevitiam quam Bessi parricidium ferre
potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu
poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Alexander transfugarum defectione comperta 16.1
Craterum obsidere Cyropolim iubet, ipse aliam
urbem regionis eiusdem corona capit, signoque,
ut puberes interficerentur, dato reliqui in prae-
dam cessere victoris. Urbs diruta est, ut ceteri 5
cladis eius exemplo continerentur.
Memaceni, 17.1
valida gens, obsidionem non ut honestiorem
modo sed etiam ut tutiorem ferre decreverant.
Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L
equites praemisit, qui clementiam ipsius in de- 5
ditos simulque inexorabilem animum in devic-
tos ostenderent.
Illi nec de fide nec de poten- 18.1
tia regis ipsos dubitare respondent equitesque
tendere extra munimenta urbis iubent; hospita-
liter deinde exceptos gravesque epulis et somno
intempesta nocte adorti interfecerunt. 5
Alex- 19.1
ander haud secus quam par erat motus urbem
corona circumdedit, munitiorem, quam ut pri-
mo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et
Perdiccan in obsidionem iungit, <ipse proficis- 5
citur ad Craterum> Cyropolim, ut ante dictum
est, obsidentem.
Statuerat autem parcere urbi 20.1
conditae a Cyro: quippe non alium gentium
illarum magis admiratus est quam hunc regem
et Samiramin, quos et magnitudine animi et
claritate rerum longe emicuisse credebat. 5
Ce- 21.1
terum pertinacia oppidanorum iram eius accen-
dit; itaque captam urbem diripi iussit. Deleta
ea Memacenis haud iniuria infestus ad Melea-
grum et Perdiccam redit. 5
Sed non alia urbs 22.1
fortius obsidionem tulit: quippe et militum
promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum
periculum venit. Namque cervix eius saxo ita
icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, 5
ne mentis quidem compos; exercitus certe velut
erepto [in] eo ingemuit.
Sed invictus adversus 23.1
ea, quae ceteros terrent, nondum percurato vul-
nere acrius obsidioni institit naturalem celeri-
tatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa
moenia ingens nudavere spatium, per quod in- 5
rupit, victorque urbem dirui iussit.
  Hinc Menedemum cum tribus milibus pedi- 24.1
tum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda
misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedo-
num inde deiecto muris urbis eius incluserat se,
haud oppidanis consilium defectionis adpro- 5
bantibus; sequi tamen videbantur, quia prohi-
bere non poterant.
Interim Alexander ad Ta- 25.1
nain amnem redit et, quantum soli occupaverat
castris, muro circumdedit: LX stadiorum urbis
murus fuit. Hanc quoque urbem Alexandream
appellari iussit. 5
Opus tanta celeritate perfec- 26.1
tum est, ut XVII die, quam munimenta exci-
tata erant, tecta quoque urbis absolverentur.
Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut
suum quisque munus—nam divisum erat—pri- 5
mus ostenderet.
Incolae novae urbi dati cap- 27.1
tivi, quos reddito pretio dominis liberavit. Quo-
rum posteri nunc quoque non apud eos tam
longa aetate propter memoriam Alexandri exo-
leverunt. 5