Igitur Alexandro finis Indiae ingresso 8.10.1.1
gentium suarum reguli occurrerunt imperata
facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos
pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque
Herculem fama cognitos esse, ipsum coram 5
adesse cernique.
Rex benigne exceptos sequi 2.1
iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum
cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem
et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad
subigendos, qui aversarentur imperium, iussit- 5
que ad flumen Indum procedere et navigia
facere, quis in ulteriora transportari posset
exercitus.
Illi, quia plura flumina superanda 3.1
erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi
possent rursusque coniungi.
Ipse Cratero cum 4.1
phalange iusso sequi equitatum ac levem arma-
turam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proe-
lio in urbem proximam compulit.
Iam super- 5.1
venerat Craterus. Itaque, ut principio terrorem
incuteret genti nondum arma Macedonum ex-
pertae, praecipit, ne cui parceretur munimentis
urbis, quam obsidebat, incensis. 5
Ceterum, dum 6.1
obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit ta-
men oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis
etiam in tecta saevitum est.
  Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem 7.1
pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in sil-
vestri loco positis nocturnum frigus vehemen-
tius quam alias horrore corpora adfecit, oppor-
tunumque remedium ignis oblatum est: 5
caesis 8.1
quippe silvis flammam excitaverunt. Quae
lignis alita oppidanorum sepulcra comprendit.
Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem
late fudere, donec omnia solo aequata sunt. 5
Et 9.1
ex urbe primum canum latratus, deinde etiam
hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani
hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse
cognoscunt. 5
Iamque rex eduxerat copias et 10.1
moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen
temptaverant, obruti telis sunt. Aliis ergo dedi-
tionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum
dubitatione comperta circumsederi tantum eos 5
et abstineri caedibus iussit; tandemque obsi-
dionis malis fatigati dedidere se.
A Libero 11.1
Patre conditos se esse dicebant, et vera haec
origo erat.
Sita est <urbs> sub radicibus montis, 12.1
quem Meron incolae appellant; inde Graeci
mentiendi traxere licentiam Iovis femine Libe-
rum Patrem esse celatum.
Rex situ montis 13.1
cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis
commeatibus verticem eius ascendit. Multa
hedera vitisque toto gignitur monte; multae
perennes aquae manant. 5
Pomorum quoque 14.1
varii salubresque suci sunt sua sponte fortui-
torum seminum fruges humo nutriente. Lauri
baccarisque [et] multa in illis rupibus agrestis
est silva. 5
Credo equidem non divino instinctu 15.1
sed lascivia esse provectos, ut passim hederae
ac vitium folia decerperent redimitique fronde
toto nemore similes bacchantibus vagarentur.
Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris 16.1
eius deum adorantium iuga montis collesque
resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere
fit, in omnes se repente vulgasset.
Quippe 17.1
velut in media pace per herbas adgestamque
frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam
laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus
praebitis per X dies Libero Patri operatum 5
habuit exercitum.
Quis neget eximiam quoque 18.1
gloriam saepius fortunae quam virtutis esse
beneficium? Quippe ne epulantes quidem et
sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus
bacchantium ululantiumque fremitu perterri- 5
tus, quam si proeliantium clamor esset auditus.
Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulen-
tos comissantesque inter ora hostium texit.
  Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, 19.1
perventum est. Deseruerant incolae sedes et in
avios silvestresque montes confugerant. Ergo
Acadira transit aeque usta et destituta incolen-
tium fuga. 5
Itaque rationem belli necessitas 20.1
mutavit: divisis enim copiis pluribus simul locis
arma ostendit, oppressique, ubi non expectave-
rant hostem, omni clade perdomiti sunt.
Pto- 21.1
lomaeus plurimas urbes, Alexander maximas
cepit; rursusque, quas distribuerat, copias iun-
xit.
Superato deinde Choaspe amne Coenon 22.1
in obsidione urbis opulentae—Beira incolae vo-
cant—reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper
Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo re-
gioni urbique praeerat mater eius Cleophis. 5
XXXVIII milia peditum tuebantur urbem 23.1
non situ solum sed etiam opere munitam. Nam
qua spectat orientem, cingitur amne torrenti,
qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem
impedit. 5
Ab occidente et a meridie velut de 24.1
industria rupes praealtas obmolita natura est,
infra quas cavernae et voragines longa vetus-
tate in altum cavatae iacent, quaque desinunt,
fossa ingentis operis obiecta est. 5
XXXV sta- 25.1
dium murus urbem complectitur, cuius ima
saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri
vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut
duriori materiae fragilis incumberet, simulque 5
terra humore diluta.
Ne tamen universa con- 26.1
sideret, impositae erant trabes validae, quibus
iniecta tabulata muros et tegebant et pervios
fecerant.
Haec munimenta contemplantem 27.1
Alexandrum consiliique incertum, quia nec
cavernas nisi aggere poterat implere nec tor-
menta aliter muris admovere, quidam e muro
sagitta percussit. 5
[Tum] Forte in suram inci- 28.1
dit telum; cuius spiculo evolso admoveri equum
iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere
haud segnius destinata exequebatur.
Ceterum 29.1
cum crus saucium penderet et cruore siccato
frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse
fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis
aegri vitia sentire. 5
Non tamen ante se recepit 30.1
in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri
vellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii
extra urbem tecta demoliebantur ingentemque
vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii 5
magnarum arborum stipites [cumulis] ac moles
saxorum in cavernas deiciebant.
Iamque agger 31.1
aequaverat summae fastigium terrae. Itaque
turres erigebantur, quae opera ingenti militum
ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea
visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice 5
processit laudatisque militibus admoveri machi-
nas iussit, e quibus ingens vis telorum in pro-
pugnatores effusa est.
Praecipue rudes talium 32.1
operum terrebant mobiles turres, tantasque mo-
les nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum
numine agi credebant; pila quoque muralia et
excussas tormentis praegraves hastas negabant 5
convenire mortalibus.
Itaque desperata urbis 33.1
tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil ob-
sessis praeter deditionem patebat, legati ad
regem descenderunt veniam petituri.
Qua im- 34.1
petrata regina venit cum magno nobilium femi-
narum grege aureis pateris vina libantium.
Ip- 35.1
sa genibus regis parvo filio admoto non veniam
modo sed etiam pristinae fortunae impetravit
decus: quippe appellata regina est. Et credidere
quidam plus formae quam miserationi datum. 5
Puero quoque certe postea ex ea utcumque 36.1
genito Alexandro fuit nomen.