XVIII
Non ebur neque aureum 2.18.1
  mea renidet in domo lacunar,
non trabes Hymettiae
  premunt columnas ultima recisas
Africa neque Attali 5
  ignotus heres regiam occupavi
nec Laconicas mihi
  trahunt honestae purpuras clientae.
at fides et ingeni
  benigna vena est pauperemque dives 10
me petit: nihil supra
  deos lacesso nec potentem amicum
largiora flagito,
  satis beatus unicis Sabinis.
truditur dies die 15
  novaeque pergunt interire lunae:
tu secanda marmora
  locas sub ipsum funus et sepulcri
inmemor struis domos
  marisque Bais obstrepentis urges 20
submovere litora,
  parum locuples continente ripa:
quid quod usque proximos
  revellis agri terminos et ultra
limites clientium 25
  salis avarus? pellitur paternos
in sinu ferens deos
  et uxor et vir sordidosque natos.
nulla certior tamen
  rapacis Orci fine destinata 30
aula divitem manet
  erum. quid ultra tendis? aequa tellus
pauperi recluditur
  regumque pueris, nec satelles Orci
callidum Promethea 35
  revexit auro captus. hic superbum
Tantalum atque Tantali
  genus coercet, hic levare functum
pauperem laboribus
  vocatus atque non vocatus audit. 40