| SERMONVM | |
| LIBER PRIOR | |
| I | |
| Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem | 1.1.1 |
| seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa | |
| contentus vivat, laudet diversa sequentis? | |
| 'o fortunati mercatores' gravis annis | |
| miles ait, multo iam fractus membra labore; | 5 |
| contra mercator navim iactantibus Austris: | |
| 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae | |
| momento cita mors venit aut victoria laeta.' | |
| agricolam laudat iuris legumque peritus, | |
| sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; | 10 |
| ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, | |
| solos felicis viventis clamat in urbe. | |
| cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem | |
| delassare valent Fabium. ne te morer, audi, | |
| quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat | 15 |
| 'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, | |
| mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, | |
| vos hinc mutatis discedite partibus. eia, | |
| quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. | |
| quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas | 20 |
| iratus buccas inflet neque se fore posthac | |
| tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? | |
| praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens | |
| percurram—quamquam ridentem dicere verum | |
| quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi | 25 |
| doctores, elementa velint ut discere prima— | |
| sed tamen amoto quaeramus seria ludo: | |
| ille gravem duro terram qui vertit aratro, | |
| perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne | |
| audaces mare qui currunt, hac mente laborem | 30 |
| sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, | |
| aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut | |
| parvola—nam exemplo est—magni formica laboris | |
| ore trahit quodcumque potest atque addit acervo | |
| quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. | 35 |
| quae, simul inversum contristat Aquarius annum, | |
| non usquam prorepit et illis utitur ante | |
| quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus | |
| demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, | |
| nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. | 40 |
| quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri | |
| furtim defossa timidum deponere terra? | |
| quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? | |
| at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? | |
| milia frumenti tua triverit area centum: | 45 |
| non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si | |
| reticulum panis venalis inter onusto | |
| forte vehas umero, nihilo plus accipias quam | |
| qui nil portarit. vel dic quid referat intra | |
| naturae finis viventi, iugera centum an | 50 |
| mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' | |
| dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, | |
| cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? | |
| ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna | |
| vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem | 55 |
| quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, | |
| plenior ut siquos delectet copia iusto, | |
| cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. | |
| at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo | |
| turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. | 60 |
| at bona pars hominum decepta cupidine falso | |
| 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': | |
| quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter | |
| quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis | |
| sordidus ac dives, populi contemnere voces | 65 |
| sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo | |
| ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' | |
| Tantalus a labris sitiens fugientia captat | |
| flumina—quid rides? mutato nomine de te | |
| fabula narratur: congestis undique saccis | 70 |
| indormis inhians et tamquam parcere sacris | |
| cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. | |
| nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? | |
| panis ematur, holus, vini sextarius, adde | |
| quis humana sibi doleat natura negatis. | 75 |
| an vigilare metu exanimem, noctesque diesque | |
| formidare malos fures, incendia, servos, | |
| ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum | |
| semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. | |
| at si condoluit temptatum frigore corpus | 80 |
| aut alius casus lecto te adflixit, habes qui | |
| adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te | |
| suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? | |
| non uxor salvum te volt, non filius; omnes | |
| vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. | 85 |
| miraris, cum tu argento post omnia ponas, | |
| si nemo praestet, quem non merearis, amorem? | |
| an si cognatos, nullo natura labore | |
| quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, | |
| infelix operam perdas, ut siquis asellum | 90 |
| in campo doceat parentem currere frenis? | |
| denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, | |
| pauperiem metuas minus et finire laborem | |
| incipias, parto quod avebas, ne facias quod | |
| Ummidius quidam; non longa est fabula: dives | 95 |
| ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se | |
| non umquam servo melius vestiret, ad usque | |
| supremum tempus, ne se penuria victus | |
| opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi | |
| divisit medium, fortissima Tyndaridarum. | 100 |
| 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic | |
| ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum | |
| frontibus adversis conponere: non ego avarum | |
| cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: | |
| est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: | 105 |
| est modus in rebus, sunt certi denique fines, | |
| quos ultra citraque nequit consistere rectum. | |
| illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, | |
| se probet ac potius laudet diversa sequentis, | |
| quodque aliena capella gerat distentius uber, | 110 |
| tabescat neque se maiori pauperiorum | |
| turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. | |
| sic festinanti semper locupletior obstat, | |
| ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, | |
| instat equis auriga suos vincentibus, illum | 115 |
| praeteritum temnens extremos inter euntem. | |
| inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum | |
| dicat et exacto contentus tempore vita | |
| cedat uti conviva satur, reperire queamus. | |
| iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi | 120 |
| conpilasse putes, verbum non amplius addam. |