| VII | |
| Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum | 1.7.1 |
| Sextilem totum mendax desideror. atqui | |
| si me vivere vis sanum recteque valentem, | |
| quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, | |
| Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque | 5 |
| dissignatorem decorat lictoribus atris, | |
| dum pueris omnis pater et matercula pallet | |
| officiosaque sedulitas et opella forensis | |
| adducit febris et testamenta resignat. | |
| quodsi bruma nives Albanis inlinet agris, | 10 |
| ad mare descendet vates tuus et sibi parcet | |
| contractusque leget: te, dulcis amice, reviset | |
| cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. | |
| non quo more piris vesci Calaber iubet hospes | |
| tu me fecisti locupletem: 'vescere sodes.' | 15 |
| 'iam satis est.' 'at tu, quantum vis, tolle.' 'benigne.' | |
| 'non invisa feres pueris munuscula parvis.' | |
| 'tam teneor dono, quam si dimittar onustus.' | |
| 'ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.' | |
| prodigus et stultus donat quae spernit et odit: | 20 |
| haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. | |
| vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, | |
| nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis: | |
| dignum praestabo me etiam pro laude merentis. | |
| quodsi me noles usquam discedere, reddes | 25 |
| forte latus, nigros angusta fronte capillos, | |
| reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et | |
| inter vina fugam Cinarae maerere protervae. | |
| forte per angustam tenuis vulpecula rimam | |
| repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus | 30 |
| ire foras pleno tendebat corpore frustra. | |
| cui mustela procul 'si vis' ait 'effugere istinc, | |
| macra cavum repetes artum, quem macra subisti.' | |
| hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno: | |
| nec somnum plebis laudo satur altilium nec | 35 |
| otia divitiis Arabum liberrima muto. | |
| saepe verecundum laudasti, rexque paterque | |
| audisti coram, nec verbo parcius absens: | |
| inspice, si possum donata reponere laetus. | |
| haud male Telemachus, proles patientis Ulixei: | 40 |
| 'non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis | |
| porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: | |
| Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.' | |
| parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, | |
| sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum. | 45 |
| strenuus et fortis causisque Philippus agendis | |
| clarus ab officiis octavam circiter horam | |
| dum redit atque foro nimium distare Carinas | |
| iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, | |
| adrasum quendam vacua tonsoris in umbra | 50 |
| cultello proprios purgantem leniter unguis. | |
| 'Demetri'—puer hic non laeve iussa Philippi | |
| accipiebat—'abi, quaere et refer, unde domo, quis, | |
| cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.' | |
| it redit et narrat, Volteium nomine Menam, | 55 |
| praeconem, tenui censu, sine crimine, notum | |
| et properare loco et cessare et quaerere et uti, | |
| gaudentem parvisque sodalibus et lare certo | |
| et ludis et post decisa negotia campo. | |
| 'scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic | 60 |
| ad cenam veniat.' non sane credere Mena, | |
| mirari secum tacitus. quid multa? 'benigne' | |
| respondet. 'neget ille mihi?' 'negat inprobus et te | |
| neglegit aut horret.' Volteium mane Philippus | |
| vilia vendentem tunicato scruta popello | 65 |
| occupat et salvere iubet prior; ille Philippo | |
| excusare laborem et mercennaria vincla, | |
| quod non mane domum venisset, denique quod non | |
| providisset eum. 'sic ignovisse putato | |
| me tibi, si cenas hodie mecum.' 'ut libet.' 'ergo | 70 |
| post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.' | |
| ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus | |
| tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe | |
| occultum visus decurrere piscis ad hamum, | |
| mane cliens et iam certus conviva, iubetur | 75 |
| rura suburbana indictis comes ire Latinis. | |
| inpositus mannis arvum caelumque Sabinum | |
| non cessat laudare. videt ridetque Philippus, | |
| et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, | |
| dum septem donat sestertia, mutua septem | 80 |
| promittit, persuadet uti mercetur agellum. | |
| mercatur. ne te longis ambagibus ultra | |
| quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque | |
| sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, | |
| inmoritur studiis et amore senescit habendi. | 85 |
| verum ubi oves furto, morbo periere capellae, | |
| spem mentita seges, bos est enectus arando: | |
| offensus damnis media de nocte caballum | |
| arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. | |
| quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, | 90 |
| 'durus', ait, 'Voltei, nimis attentusque videris | |
| esse mihi.' 'pol me miserum, patrone, vocares, | |
| si velles' inquit 'verum mihi ponere nomen. | |
| quod te per Genium dextramque deosque Penatis | |
| obsecro et obtestor, vitae me redde priori.' | 95 |
| qui semel adspexit, quantum dimissa petitis | |
| praestent, mature redeat repetatque relicta. | |
| metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. |