Laus Pisonis
Unde prius coepti surgat mihi carminis ordo 1
quosve canam titulos, dubius feror. Hinc tua, Piso,
nobilitas veterisque citant sublimia Calpi
nomina, Romanas inter fulgentia gentes;
hinc tua me virtus rapit et miranda per omnes 5
vita modos: quae, si desset tibi forte creato
nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.
Nam quid imaginibus, quid avitis fulta triumphis
atria, quid pleni numeroso consule fasti
profuerint, cui vita labat? Perit omnis in illo 10
gentis honos, cuius laus est in origine sola.
At tu, qui tantis animum natalibus aequas,
et partem tituli, non summam, ponis in illis,
ipse canendus eris: nam quid memorare necesse est
ut domus a Calpo nomen Calpurnia ducat 15
claraque Pisonis tulerit cognomina prima,
umida callosa cum pinseret hordea dextra?
Nec si cuncta velim breviter decurrere possim;
et prius aetheriae moles circumvaga flammae
annua bis senis revocabit mensibus astra, 20
quam mihi priscorum titulos operosaque bella
contigerit memorare; manus sed bellica patrum
armorumque labor veteres decuere Quirites,
atque illos cecinere sui per carmina vates.
Nos quoque pacata Pisonem laude nitentem 25
exaequamus avis. Nec enim si bella quierunt,
occidit et virtus: licet exercere togatae
munia militiae, licet et sine sanguinis haustu
mitia legitimo sub iudice bella movere.
Hinc quoque servati contingit gloria civis, 30
altaque victrices intexunt limina palmae.
Quin age maiorum, iuvenis facunde, tuorum
scande super titulos et avitae laudis honores
armorumque decus praecede forensibus actis.
Sic etiam magno iam tunc Cicerone iubente 35
laurea facundis, cesserunt arma togatis.
Sed quae Pisonum claros visura triumphos
olim turba vias impleverat agmine denso,
ardua nunc eadem stipat fora, cum tua maestos
defensura reos vocem facundia mittit. 40
Seu trepidos ad iura decem citat hasta virorum
et firmare iubet centeno iudice causas,
seu capitale nefas operosa diluis arte,
laudibus ipsa tuis resonant fora. Tu quoque Piso
iudicis affectum possessaque pectora temptas, 45
victus sponte sua sequitur quocumque vocasti:
flet si flere iubes, gaudet gaudere coactus
et te dante capit iudex, quam non habet, iram.
Sic auriga solet ferventia Thessalus ora
mobilibus frenis in aperto flectere campo, 50
qui modo non solum rapido permittit habenas
quadrupedi, sed calce citat, modo succutit arte
flexibiles rictus et nunc cervice rotata
incipit effusos in gyrum carpere cursus.
Quis non attonitus iudex tua respicit ora? 55
Quis regit ipse suam, nisi per tua pondera, mentem?
Nam tu, sive libet pariter cum grandine nimbos
densaque vibrata iaculari fulmina lingua,
seu iuvat astrictas in nodum cogere voces
et dare subtili vivacia verba catenae, 60
vim Laertiadae, brevitatem vincis Atridae;
dulcia seu mavis liquidoque fluentia cursu
verba nec incluso sed aperto pingere flore,
inclita Nestorei cedit tibi gratia mellis.
Nec te, Piso, tamen populo sub iudice sola 65
mirantur fora; sed numerosa laude senatus
excipit et meritas reddit tibi curia voces.
Quis digne referat, qualis tibi luce sub illa
gloria contigerit, qua tu reticente senatu,
cum tua bis senos numeraret purpura fasces, 70
Caesareum grato cecinisti pectore numen?
Quodsi iam validae mihi robur mentis inesset
et solidus primos impleret spiritus annos,
auderem voces per carmina nostra referre,
Piso, tuas: sed fessa labat mihi pondere cervix 75
et tremefacta cadunt succiso poplite membra.
Sic nec olorinos audet Pandionis ales
parva referre sonos nec, si velit improba, possit;
sic et aedonia superantur voce cicadae,
stridula cum rapido faciunt convicia soli. 80
Quare age, Calliope, posita gravitate forensi,
limina Pisonis mecum pete: plura supersunt,
quae laudare velis inventa penatibus ipsis.
Huc etiam tota concurrit ab urbe iuventus
auditura virum, siquando iudice fesso 85
turbida prolatis tacuerunt iurgia rebus.
Tunc etenim levibus veluti proludit in armis,
compositisque suas exercet litibus artes.
Quin etiam facilis Romano profluit ore
Graecia, Cecropiaeque sonat gravis aemulus urbi. 90
Testis, Acidalia quae condidit alite muros,
Euboicam referens facunda Neapolis arcem.
Qualis, io superi, qualis nitor oris amoenis
vocibus! Hinc solido fulgore micantia verba
implevere locos, hinc exornata figuris 95
advolat excusso velox sententia torno.
Magna quidem virtus erat, etsi sola fuisset,
eloquio sanctum modo perfulcire senatum,
exonerare pios modo, nunc onerare nocentes;
sed super ista movet plenus gravitate serena 100
vultus et insigni praestringit imagine visus.
Talis inest habitus, qualem nec dicere maestum
nec fluidum, laeta sed tetricitate decorum
possumus: ingenitae stat nobilitatis in illo
pulcher honos et digna suis natalibus ora. 105
Additur huc et iusta fides et plena pudoris
libertas animusque mala ferrugine purus,
ipsaque possesso mens est opulentior auro.
Quis tua cultorum, iuvenis facunde, tuorum
limina pauper adit, quem non animosa beatum 110
excipit et subito iuvat indulgentia censu?
Quodque magis dono fuerit pretiosius omni,
diligis ex aequo, nec te fortuna colentum
natalesve movent: probitas spectatur in illis.
Nulla superborum patiuntur dicta iocorum, 115
nullius subitos affert iniuria risus:
Unus amicitiae summos tenor ambit et imos.
Rara domus tenuem non aspernatur amicum
raraque non humilem calcat fastosa clientem;
illi casta licet mens et sine crimine constet 120
vita, tamen probitas cum paupertate iacebit;
et lateri nullus comitem circumdare quaerit,
quem dat purus amor, sed quem tulit impia merces;
nec quisquam vero pretium largitur amico,
quem regat ex aequo vicibusque regatur ab illo, 125
sed miserum parva stipe focilat, ut pudibundos
exercere sales inter convivia possit.
Ista procul labes, procul haec fortuna refugit,
Piso, tuam, venerande, domum: tu mitis et acri
asperitate carens positoque per omnia fastu 130
inter ut aequales unus numeraris amicos,
obsequiumque doces et amorem quaeris amando.
Cuncta domus varia cultorum personat arte,
cuncta movet studium; nec enim tibi dura clientum
turba rudisve placet, misero quae freta labore 135
nil nisi summoto novit praecedere vulgo;
sed virtus numerosa iuvat. Tu pronus in omne
pectora ducis opus seu te graviora vocarunt
seu leviora iuvant. Nec enim facundia semper
adducta cum fronte placet: nec semper in armis 140
bellica turba manet, nec tota classicus horror
nocte dieque gemit, nec semper Gnosius arcum
destinat, exempto sed laxat cornua nervo,
et galea miles caput et latus ense resolvit.
Ipsa vices natura subit variataque cursus 145
ordinat, inversis et frondibus explicat annum.
Non semper fluidis adopertus nubibus aether
aurea terrificis obcaecat sidera nimbis:
Cessat hiems, madidos et siccat vere capillos;
ver fugit aestates; aestatum terga lacessit 150
pomifer autumnus, nivibus cessurus et undis.
Ignea quin etiam superum pater arma recondit
et Ganymedeae repetens convivia mensae
pocula sumit ea, qua gessit fulmina, dextra.
Temporibus servire decet: qui tempora certis 155
ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt,
miles erit; si pax, positis toga vestiet armis.
Hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt.
Felix illa dies totumque canenda per aevum,
quae tibi, vitales cum primum traderet auras, 160
contulit innumeras intra tua pectora dotes.
Mira subest gravitas inter fora, mirus omissa
paulisper gravitate lepos. Si carmina forte
nectere ludenti iuvit fluitantia versu,
Aonium facilis deducit pagina carmen; 165
sive chelyn digitis et eburno verbere pulsas,
dulcis Apollinea sequitur testudine cantus
et te credibile est Phoebo didicisse magistro.
Nec pudeat pepulisse lyram, cum pace serena
publica securis exultent otia terris, 170
nec pudeat, Phoebea chelys si creditur illis
pulsari manibus, quibus et contenditur arcus;
sic movisse fides saevus narratur Achilles,
quamvis mille rates Priameius ureret heros
et gravis obstreperet modulatis bucina nervis: 175
illo dulce melos Nereius extudit heros
pollice, terribilis quo Pelias ibat in hostem.
Arma tuis etiam si forte rotare lacertis
inque gradum clausis libuit consistere membris
et vitare simul, simul et captare petentem: 180
mobilitate pedum celeres super orbibus orbes
plectis et obliquis fugientem cursibus urges;
et nunc vivaci scrutaris pectora dextra,
nunc latus adversum necopino percutis ictu.
Nec tibi mobilitas minor est, si forte volantem 185
aut geminare pilam iuvat aut revocare cadentem
et non sperato fugientem reddere gestu.
Haeret in haec populus spectacula, totaque ludos
turba repente suos iam sudabunda relinquit.
Te si forte iuvat studiorum pondere fessum 190
non languere tamen lususque movere per artem,
callidiore modo tabula variatur aperta
calculus et vitreo peraguntur milite bella,
ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos.
Sed tibi quis non terga dedit? Quis te duce cessit 195
calculus? Aut quis non periturus perdidit hostem?
Mille modis acies tua dimicat: ille petentem
dum fugit, ipse rapit; longo venit ille recessu,
qui stetit in speculis; hic se committere rixae
audet et in praedam venientem decipit hostem; 200
ancipites subit ille moras similisque ligato
obligat ipse duos; hic ad maiora movetur,
ut citus effracta prorumpat in agmina mandra
clausaque deiecto populetur moenia vallo.
Interea sectis quamvis acerrima surgant 205
proelia militibus, plena tamen ipse phalange
aut etiam pauco spoliata milite vincis,
et tibi captiva resonat manus utraque turba.
Sed prius emenso Titan versetur Olympo,
quam mea tot laudes decurrere carmina possint. 210
Felix et longa iuvenis dignissime, vita
eximiumque tuae gentis decus, accipe nostri
certus et hoc veri complectere pignus amoris.
Quod si digna tua minus est mea pagina laude,
at voluisse sat est: animum, non carmina iacto. 215
Tu modo laetus ades: forsan maiora canemus
et vires dabit ipse favor, dabit ipsa feracem
spes animum: dignare tuos aperire Penates,
hoc solum petimus. Nec enim me divitis auri
imperiosa fames et habendi saeva libido 220
impulerint, sed laudis amor. Iuvat, optime, tecum
degere cumque tuis virtutibus omne per aevum
carminibus certare meis: Sublimior ibo,
si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.
Abdita quid prodest generosi vena metalli, 225
si cultore caret? Quid inerti condita portu,
si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamvis
armamenta gerat teretique fluentia malo
possit et excusso demittere vela rudenti?
Ipse per Ausonias Aeneia carmina gentes 230
qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum
Maeoniumque senem Romano provocat ore,
forsitan illius nemoris latuisset in umbra,
quod canit, et sterili tantum cantasset avena
ignotus populis, si Maecenate careret. 235
Qui tamen haud uni patefecit limina vati
nec sua Vergilio permisit numina soli:
Maecenas tragico quatientem pulpita gestu
erexit Varium, Maecenas alta tonantis
eruit et populis ostendit nomina Graiis, 240
carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.
O decus, in totum merito venerabilis aevum,
Pierii tutela chori, quo praeside tuti
non umquam vates inopi timuere senectae! 245
Quod si quis nostris precibus locus et mea vota
si mentem subiere tuam, memorabilis olim
tu mihi Maecenas tereti cantabere versu.
Possumus aeternae nomen committere famae,
si tamen hoc ulli de se promittere fas est 250
et deus ultor abest; superest animosa voluntas
ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
Tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
exere. Non humilis domus et sincera parentum,
sed tenuis fortuna sua caligine celat. 255
Possumus impositis caput exonerare tenebris
et lucem spectare novam, si quid modo laetus
annuis et nostris subscribis, candide, votis.
Est mihi, crede, meis animus constantior annis,
quamvis nunc iuvenile decus mihi pingere malas 260
coeperit et nondum vicesima venerit aestas.