| facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res | 1.pr.1.1 |
| populi Romani perscripserim nec satis scio nec, si sciam, | |
| dicere ausim, quippe qui cum ueterem tum uolgatam esse | 2.1 |
| rem uideam, dum noui semper scriptores aut in rebus certius | |
| aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem uetustatem | |
| superaturos credunt. utcumque erit, iuuabit tamen rerum | 3.1 |
| gestarum memoriae principis terrarum populi pro uirili parte | |
| et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea | |
| fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me | |
| qui nomini officient meo consoler. res est praeterea et | 4.1 |
| immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum | |
| repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creuerit ut iam | |
| magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito | |
| quin primae origines proximaque originibus minus praebitura | 5 |
| uoluptatis sint, festinantibus ad haec noua quibus iam pridem | |
| praeualentis populi uires se ipsae conficiunt: ego contra hoc | 5.1 |
| quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum | |
| quae nostra tot per annos uidit aetas, tantisper certe dum | |
| prisca [tota] illa mente repeto, auertam, omnis expers curae | |
| quae scribentis animum, etsi non flectere a uero, sollicitum | 5 |
| tamen efficere posset. | |
| quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis | 6.1 |
| decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis | |
| traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est. | |
| datur haec uenia antiquitati ut miscendo humana diuinis | 7.1 |
| primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere | |
| oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, | |
| ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditoris- | |
| que sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc | 5 |
| gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium | |
| patiuntur. sed haec et his similia utcumque animaduersa | 8.1 |
| aut existimata erunt haud in magno equidem ponam dis- | |
| crimine: ad illa mihi pro se quisque acriter intendat ani- | 9.1 |
| mum, quae uita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque | |
| artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; | |
| labente deinde paulatim disciplina uelut desidentes primo | |
| mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, | 5 |
| tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus | |
| nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum est. | |
| hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugi- | 10.1 |
| ferum. omnis te exempli documenta in inlustri posita monu- | |
| mento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere | |
| capias, inde foedum inceptu foedum exitu quod uites. cete- | 11.1 |
| rum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam | |
| res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior | |
| fuit, nec in quam [ciuitatem] tam serae auaritia luxuriaque | |
| immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac par- | 5 |
| simoniae honos fuerit. adeo quanto rerum minus, tanto | 12.1 |
| minus cupiditatis erat: nuper diuitiae auaritiam et abun- | |
| dantes uoluptates desiderium per luxum atque libidinem | |
| pereundi perdendique omnia inuexere. sed querellae, ne tum | |
| quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab | 5 |
| initio certe tantae ordiendae rei absint: cum bonis potius | 13.1 |
| ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque, si, | |
| ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut | |
| orsis tantum operis successus prosperos darent. | |