per idem tempus Seleucus Antiochi filius, 37.18.1.1
cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeo-
lide continuisset partim sociis ferendo opem, partim, 2.1
quos in societatem perlicere non poterat, depopulandis,
transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab
domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima op-
pugnaret, statuit. ad Elaeam primo infestis signis 3.1
accessit; deinde omissa oppugnatione urbis agros ho-
stiliter depopulatus ad caput arcemque regni Perga-
mum ducit oppugnandam. Attalus primo stationibus 4.1
ante urbem positis et excursionibus equitum leuisque
armaturae magis lacessebat quam sustinebat hostem;
postremo cum per leuia certamina expertus nulla parte 5.1
uirium se parem esse intra moenia se recepisset, ob-
sideri urbs coepta est. eodem ferme tempore et An- 6.1
tiochus ab Apamea profectus Sardibus primum, deinde
haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis sta-
tiua habuit cum magno exercitu mixto uariis ex gen-
tibus. plurimum terroris in Gallorum mercede con- 7.1
ductis quattuor milibus erat. hos paucis * admixtis
ad peruastandum passim Pergamenum agrum [milites]
misit. quae postquam Samum nuntiata sunt, primo 8.1
Eumenes auocatus domestico bello cum classe Elaeam
petit; inde, cum praesto fuissent equites peditumque
expediti, praesidio eorum tutus, priusquam hostes sen-
tirent aut mouerentur, Pergamum contendit. ibi rursus 9.1
leuia per excursiones proelia fieri coepta Eumene sum-
mae rei discrimen haud dubie detractante. paucos
post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem
ferrent, Elaeam ab Samo uenerunt. quos ubi expo- 10.1
suisse copias Elaeae et tot classes in unum conuenisse
portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus
audiuit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse
pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, 5
tempus uenisse ratus, priusquam terra marique simul 11.1
urgeretur, agendi de pace [esse], tumulum quendam
aduersus Elaeam castris cepit; ibi peditum omnibus 12.1
copiis relictis cum equitatu—erant autem sex milia
equitum—in campos sub ipsa Elaeae moenia de-
scendit misso caduceatore ad Aemilium, uelle se de
pace agere. 5