dum ea in Peloponneso, a quibus deuertit 39.53.1.1
oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii lega-
torumque aliter aliorum adfecerat animos. uulgus 2.1
Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus
terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti
fauore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum
ei post mortem patris destinabant. nam etsi minor 3.1
aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae,
illum paelice ortum esse; illum ut ex uulgato corpore
genitum nullam certi patris notam habere, hunc in-
signem Philippi similitudinem prae se ferre. ad hoc 4.1
Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei
nullam apud eos gratiam esse. haec uulgo loquebantur. 5.1
itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una
aetas ualeret, cum aliis omnibus rebus frater superior
esset; et Philippus ipse, uix sui arbitrii fore, quem 6.1
heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graui-
orem esse quam uellet minorem filium aiebat. offen- 7.1
debatur interdum concursu Macedonum ad eum, et
alteram iam se uiuo regiam esse indignabatur. et ipse 8.1
iuuenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se
iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata es-
sent; et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem 9.1
ei apud ceteros Macedonas, tantam inuidiam non apud
fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, uti- 10.1
que postquam legati [alii] Romani uenerunt, et coge-
batur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia
aut ex decreto priorum legatorum aut ex noua con-
stitutione senatus facere. sed omnia maerens quidem 11.1
et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope
cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen ad-
uersus Romanos faciebat, ne quam mouendi extemplo
belli causam praeberet. auertendos etiam animos a 12.1
suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thra-
ciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos
duxit: Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, 13.1
qui in proxima montium iuga cum familiis receperant
sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros
eorum, in deditionem accepit. relicto inde ad Philip- 14.1
popolin praesidio, quod haud multo post ab Odrysis
expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit
—Paeoniae ea regio est—, prope Erigonum fluuium,
qui ex Illyrico per Pe<lag>oniam fluens in Axium am- 15.1
nem editur, haud procul Stobis, uetere urbe: nouam 16.1
urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos,
appellari iussit.