comitia consulibus rogandis fuere: creati P.
|
40.18.1.1
|
Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. praetores
|
2.1
|
inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius
|
|
Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Du-
|
|
ronius. his inito magistratu prouinciae ita sorte eue-
|
3.1
|
nerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio ur-
|
|
bana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni
|
|
Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia,
|
|
L. Duronio Apulia; et Histri adiecti, quod Tarentini
|
4.1
|
Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos trans-
|
|
marinarum nauium latrociniis esse. eadem Massilienses
|
|
de Ligurum nauibus querebantur. exercitus inde de-
|
5.1
|
creti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia
|
|
ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et
|
|
quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti
|
|
equites. in Hispaniis prorogatum ueteribus praetoribus
|
6.1
|
imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in
|
|
supplementum decreta tria milia ciuium Romanorum,
|
|
ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia
|
|
peditum, trecenti equites. nec rei naualis cura omissa.
|
7.1
|
duumuiros in eam rem consules creare iussi, per quos
|
|
naues uiginti deductae naualibus sociis ciuibus Roma-
|
|
nis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui
|
|
tantum ut iis praeessent. inter duumuiros ita diuisa
|
8.1
|
tuenda denis nauibus maritima ora, ut promunturium
|
|
iis Mineruae uelut cardo in medio esset; alter in<de>
|
|
dextram partem usque ad Massiliam, laeuam alter us-
|
|
que ad Barium tueretur.
|
5
|