Philippus Maedicam primum, deinde solitudi-
|
40.22.1.1
|
nes interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus
|
|
septimis demum castris ad radices montis peruenit.
|
|
ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret
|
|
secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo
|
2.1
|
labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem
|
|
egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque
|
|
inuia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opa-
|
3.1
|
cum iter, ut prae densitate arborum immissorumque
|
|
aliorum in alios ramorum perspici caelum uix posset.
|
|
ut uero iugis appropinquabant, quod rarum in altis
|
4.1
|
locis est, adeo omnia contecta nebula <erant>, ut haud
|
|
secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio
|
|
demum die ad uerticem peruentum. nihil uulgatae
|
5.1
|
opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne
|
|
uanitas itineris ludibrio esset, quam quod diuersa inter
|
|
se maria montesque et amnes ex uno loco conspici
|
|
potuerint. uexati omnes, et ante alios rex ipse, quo
|
6.1
|
grauior aetate erat, difficultate uiae est. duabus aris
|
7.1
|
ibi Ioui et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo
|
|
ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna ma-
|
|
xime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus
|
|
erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus
|
8.1
|
nihilo laetiora in castris inuenit, ubi summa penuria
|
|
erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines
|
|
clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis
|
9.1
|
eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili
|
|
fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed
|
10.1
|
propter inopiam haud secus quam hostium fines Mace-
|
|
dones populati sunt: rapiendo enim passim uillas pri-
|
11.1
|
mum, dein quosdam etiam uicos euastarunt, non sine
|
|
magno pudore regis, cum sociorum uoces nequiquam
|
|
deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
|
|
frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem,
|
12.1
|
quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse
|
13.1
|
a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum
|
|
modica manu circummisit, ut a superioribus locis
|
|
urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique
|
14.1
|
instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese:
|
|
iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum re-
|
|
licta urbe in loca munita et montes refugerunt.
|
|
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fati-
|
15.1
|
gatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium
|
|
suspicionibus in Macedoniam rediit.
|
|