colonia Grauiscae eo anno deducta est in 40.29.1.1
agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum.
quina iugera agri data; tresuiri deduxerunt C. Cal- 2.1
purnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra.
siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex
menses numquam pluuisse memoriae proditum.
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, 3.1
dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae la-
pideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos
latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. litteris 4.1
Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in
altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem
Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae
Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia 5.1
dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat,
inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut
ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.
in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere 6.1
libros, non integros modo sed recentissima specie.
septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci 7.1
de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit.
adicit Antias Ualerius Pythagoricos fuisse, uulgatae 8.1
opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse
Numam, mendacio probabili accommodata fide. primo 9.1
ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox
pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius
praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Pe-
tilio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam 10.1
eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis 11.1
rerum summis cum animaduertisset pleraque dissol-
uendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros
eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret,
se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se 5
habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur:
<id> integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos 12.1
plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta.
praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, li-
bros eos legi seruarique non oportere. senatus cen- 13.1
suit satis habendum quod praetor iusiurandum polli-
ceretur; libros primo quoque tempore in comitio
cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio
praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, 5
domino soluendum esse. id scriba non accepit. libri 14.1
in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi
cremati sunt.