postquam consul, quae uoluerat, dixit, Sp. 42.34.1.1
Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appella-
uerant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad
populum agere liceret. permissu omnium ita locutus 2.1
fertur: 'Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis
sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reli-
quit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum,
hodieque ibi habito. cum primum in aetatem ueni, pater 3.1
mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil
adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his
fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. sex 4.1
filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii
quattuor togas uiriles habent, duo praetextati sunt. mi- 5.1
les sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo
exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, bien-
nium miles gregarius fui aduersus Philippum regem;
tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamini- 5
nus decumum ordinem hastatum adsignauit. deuicto 6.1
Philippo Macedonibusque cum in Italiam <re>portati ac
dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M.
Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem 7.1
omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis
spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et
alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator
dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris cen- 5
turiae adsignaret. tertio iterum uoluntarius miles factus 8.1
sum in eum exercitum, qui aduersus Aetolos et An-
tiochum regem est missus. a M'. Acilio mihi primus
princeps prioris centuriae est adsignatus. expulso rege 9.1
Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam;
et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipen-
dia feci. bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Ful-
uio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. 5
a Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex pro- 10.1
uincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti.
Graccho rogatus in prouinciam ii. quater intra paucos 11.1
annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis
causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas
accepi. uiginti duo stipendia annua in exercitu emerita
habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi 12.1
nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas uaca-
tionem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uobis
dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. sed 13.1
haec pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me,
quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem
iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me 14.1
dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potesta-
tis; ne quis me uirtute in exercitu praestet, dabo ope-
ram; et semper ita fecisse me et imperatores mei et,
qui una stipendia fecerunt, testes sunt. uos quoque 15.1
aecum est, commilitones, etsi appellatione uostrum
usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus ma-
gistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis,
nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et 5
omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defen-
suri sitis.'