Pellae, in uetere regia Macedonum, hoc con- 42.51.1.1
silium erat. 'geramus ergo' inquit, 'dis bene iuuanti-
bus, quando ita uidetur, bellum'; litterisque circa prae-
fectos dimissis, Citium—Macedoniae oppidum est—
copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio 2.1
regaliter Mineruae, quam uocant Alcidemon, facto cum
purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est.
eo iam omnes Macedonum <et> externorum auxiliorum
conuenerant copiae. castra ante urbem ponit omnisque 3.1
armatos in campo <in>struxit; summa omnium quadra-
ginta <tria> milia armata fuere; quorum pars ferme di-
midia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. 4.1
delecta deinde et uiribus et robore aetatis ex omni caetra-
torum numero duo <milia> erant: agema hanc ipsi le-
gionem uocabant; praefectos habebat Leonnatum et
Thrasippum Eulyestas. ceterorum caetratorum, trium 5.1
ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus.
Paeones et ex Paroria et Parastrymonia—sunt autem
ea loca subiecta Thraciae—et Agrianes, admixtis
etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi 5
expleuerant numerum. armauerat contraxeratque eos 6.1
Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat.
et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus 7.1
Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum
liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme
numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum
et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedaemonius quin- 8.1
gentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat.
regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti
concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis. Aeto- 9.1
lorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quin-
gentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus
erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis
duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equi- 5
tum ex tota Macedonia contraxerat <tria> milia. uenerat 10.1
eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum
mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero.
ita summa totius exercitus triginta nouem milia pedi- 11.1
tum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum
eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam
traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tan-
tas fuisse. 5