Mylae, pro- 42.54.1.1
ximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis muni-
menti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere
regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Ma-
cedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum in- 2.1
festiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos de-
speratione ueniae ad tuendos sese acrius accendit. ita- 3.1
que per triduum ingentibus utrimque animis et op-
pugnata est <urbs et> defensa. multitudo Macedonum ad
subeundum in uicem proelium haud difficulter suppete-
bat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, 5
non uulnera modo, sed etiam uigiliae et continens labor
conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros 4.1
erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani
depul<sa ui> muris ad portam tuendam concurrunt erup-
tionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae 5.1
magis inconsultae quam uerae fiduciae uirium esset,
pauci et fessi ab integris pulsi terga <dederunt> fugientes-
que per patentem portam hostes acceperunt. ita capta 6.1
urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedi-
bus superfuerunt, uenum data. diruto magna ex parte
et incenso oppido profectus ad Phalannam castra mouit,
inde postero die Gyrtonem peruenit. quo cum T. Mi- 7.1
nucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem,
cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem
oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum per-
culsis inopinato aduentu oppidanis recepit. utraque 8.1
oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeun<tur>, magis
Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equi-
tum peditumque, ad hoc fossa triplici ac uallo muni-
tum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi 9.1
hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim
exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sy- 10.1
curium est sub radicibus Ossae montis. <is>, qua in meri-
diem uergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab
tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportuni- 11.1
tates accedit summa salubritas et copia pluribus cir-
cumiectis fontibus perennium aquarum.