| haec et alia haud prospere in Macedonia gesta | 43.11.1.1 |
| ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa | |
| Romam uenerat, sunt audita. propter quae ueriti patres, | 2.1 |
| ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Mace- | |
| doniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum | |
| miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et | 3.1 |
| ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita | |
| ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo | |
| quoque tempore in urbem rediret. interim M. Raecio | 4.1 |
| praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota | |
| Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam | |
| reuocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille pas- | 5.1 |
| suum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt | |
| facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. | 6.1 |
| fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum | |
| et Cn. Seruilius Caepio. post diem tertium praetores | 7.1 |
| sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sul- | |
| picius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Len- | |
| tulus, P. Fonteius Capito. designatis praetoribus prae- | 8.1 |
| ter duas urbanas quattuor prouinciae sunt decretae: Hi- | |
| spania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Mace- | 9.1 |
| donia exacto admodum mense Februario redierunt. hi, | |
| quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, re- | |
| ferebant, quantusque timor socios populi Romani ce- | |
| pisset tot urbibus in potestatem regis redactis. exer- | 10.1 |
| citum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis | |
| per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tri- | |
| bunos militum, contra illos in consulem conferre. igno- | 11.1 |
| miniam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres | |
| †acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna | |
| <ex parte> tumultuario dilectu conscriptos ibi milites | |
| amissos referebant. consules designati ubi primum ma- | 12.1 |
| gistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum | |
| iussi; destinataeque prouinciae iis sunt Italia et Mace- | |
| donia. | |
| hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia | 13.1 |
| kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum an- | |
| num mortui sunt L. Flamininus * * pontifices duo de- | |
| cesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. in | |
| locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Ser- | 5 |
| uilium pontifices legerunt. |