tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo con- 4.25.1.1
sularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset,
euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crea-
rentur. uictoriae praemium quod petebatur ut plebeius 2.1
crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius
Uibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. pestilentia eo 3.1
anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro
ualetudine populi uota est. multa duumuiri ex libris placan-
dae deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere;
magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum 4.1
pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia
morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam
Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam
quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum 5.1
nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate
omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius
Medullinus Sp. Postumius Albus. eo anno uis morbi 6.1
leuata neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat,
periculum fuit. consilia ad mouenda bella in Uolscorum 7.1
Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Uoltumnae
agitata. ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod 8.1
ante concilium fieret, nequiquam Ueiente populo querente
eandem qua Fidenae deletae sint imminere Ueiis fortunam.
interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam im- 9.1
minentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus
indicere in domos tribunorum plebis; ibi secreta consilia 10.1
agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos
tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam
plebeio ad eum honorem aditus fuerit. multum prouidisse 11.1
suos maiores qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus
paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi;
adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a
patribus contemni. alii purgare plebem, culpam in patres 12.1
uertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum
plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis
precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram
suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. 5
placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promul- 13.1
gare ne cui album in uestimentum addere petitionis causa li-
ceret. parua nunc res et uix serio agenda uideri possit, quae
tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. uicere 14.1
tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis
animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera
essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia
haberentur. 5