tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, 4.31.1.1
T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius
A. Cornelius Cossus. ex his Cossus praefuit urbi, tres 2.1
dilectu habito profecti sunt Ueios, documentoque fuere
quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad
sua quisque consilia, cum aliud alii uideretur, aperuerunt
ad occasionem locum hosti; incertam namque aciem, sig- 3.1
num aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, inuasere op-
portune Ueientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes
accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. 4.1
maesta ciuitas fuit uinci insueta; odisse tribunos, poscere
dictatorem: in eo uerti spes ciuitatis. et cum ibi quoque
religio obstaret ne non posset nisi ab consule dici dictator,
augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius 5.1
dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister
equitum est dictus; adeo, simul fortuna ciuitatis uirtute
uera eguit, nihil censoria animaduersio effecit, quo minus
regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. 5
Ueientes re secunda elati, missis circum Etruriae populos 6.1
legatis, iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos,
cum tamen nullam publici consilii societatem mouissent,
uoluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt. uni Fide- 7.1
natium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere
bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum nouo-
rum colonorum caede imbutis armis, Ueientibus sese coniun-
gunt. consultare inde principes duorum populorum, Ueios 8.1
an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae uisae opportu-
niores; itaque traiecto Tiberi Ueientes Fidenas transtulerunt
bellum. Romae terror ingens erat. accito exercitu a Ueiis, 9.1
eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante
portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in
foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi
similiora, 5