sed nulla
|
4.55.1.1
|
erat consularis actio quam impediendo id quod petebant
|
|
exprimerent, cum mira opportunitate Uolscos et Aequos
|
|
praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicum-
|
|
que adfertur. ad quod bellum ubi ex senatus consulto con-
|
2.1
|
sules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni,
|
|
sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. tres
|
3.1
|
erant, et omnes acerrimi uiri generosique iam, ut inter
|
|
plebeios. duo singuli singulos sibi consules adseruandos
|
|
adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc de-
|
|
tinenda, nunc concienda plebs. nec dilectum consules nec
|
4.1
|
comitia quae petebant tribuni expediebant. inclinante
|
|
deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii ueniunt arcem
|
|
Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio
|
|
erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis inuasisse;
|
5
|
alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. ea
|
5.1
|
aduersa ciuitati res uires tribuniciae actioni adiecit. ne-
|
|
quiquam enim temptati ut tum denique desisterent impe-
|
|
diendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati
|
|
nec suae inuidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de
|
5
|
tribunis militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio
|
6.1
|
haberetur qui eo anno tribunus plebis esset, neue quis refi-
|
|
ceretur in annum tribunus plebis, haud dubie Icilios deno-
|
7.1
|
tante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere
|
|
consulatum insimulabant. tum dilectus haberi bellumque
|
|
omnium ordinum consensu apparari coeptum. consules
|
8.1
|
ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia
|
|
habenda substiterit, incertum diuersi auctores faciunt; illa
|
|
pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Car-
|
|
uentana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum,
|
5
|
Uerruginem in Uolscis eodem exercitu receptam, populationes-
|
|
que et praedas et in Aequis et in Uolsco agro ingentes factas.
|
|