Romae sicut plebis uictoria fuit in eo ut quae mallent 4.56.1.1
comitia haberent, ita euentu comitiorum patres uicere; nam- 2.1
que tribuni militum consulari potestate contra spem omnium
tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus
C. Seruilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius 3.1
eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum
candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in qui-
busdam insignium populum a plebeiis auertissent. Uolscos 4.1
deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu
Uerrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama
adfertur summa ui ad bellum coortos; caput rerum Antiates 5.1
esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse,
castigantes ignauiam quod abditi intra muros populabundos
in agris uagari Romanos priore anno et opprimi Uerruginis
praesidium passi essent. iam non exercitus modo armatos 6.1
sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo
Romanos sua diuisa habere, sed Ferentinum etiam de se
captum Hernicis donasse. ad haec cum inflammarentur 7.1
animi, ut ad quosque uentum erat, numerus iuniorum con-
scribebatur. ita omnium populorum iuuentus Antium con-
tracta castris positis hostem opperiebantur. quae ubi tu- 8.1
multu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, sena-
tus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium
erat, dictatorem dici iussit. quam rem aegre passos Iulium 9.1
Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem
actam, cum primores patrum, nequiquam conquesti non 10.1
esse in auctoritate senatus tribunos militum, postremo etiam
tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea po-
testate uim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi,
laeti discordia patrum, nihil esse in <se> iis auxilii dice- 11.1
rent, quibus non ciuium, non denique hominum numero
essent: si quando promiscui honores, communicata res 12.1
publica esset, tum se animaduersuros ne qua superbia
magistratuum inrita senatus consulta essent: interim patricii 13.1
soluti legum magistratuumque uiu<erent> uerecundia, per
se quoque tribuni[ciam potestatem] agerent.