haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli
|
4.57.1.1
|
in manibus esset, occupauerat cogitationes hominum, donec
|
2.1
|
ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi
|
|
satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi
|
|
a populo eripi honorem disseruere, tum Ahala Seruilius,
|
3.1
|
tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus
|
|
sententiae fuerit—quem enim bonum ciuem secernere sua a
|
|
publicis consilia?—, sed quia maluerit collegas sua sponte
|
|
cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem
|
5
|
aduersus se implorari paterentur. tum quoque si res sineret,
|
4.1
|
libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis per-
|
|
tinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspec-
|
|
tent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem
|
|
publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem
|
5.1
|
nocte proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus con-
|
|
sulto, auctoritate se fore contentum. quo facto cum haud
|
6.1
|
immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore
|
|
P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus
|
|
exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque
|
|
honos opportuniora interdum non cupientibus essent. bel-
|
7.1
|
lum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi
|
|
ad Antium hostes; uictor exercitus depopulatus Uolscum
|
|
agrum. castellum ad lacum Fucinum ui expugnatum, atque
|
|
in eo tria milia hominum capta, ceteris Uolscis intra moenia
|
5
|
compulsis nec defendentibus agros. dictator bello ita gesto
|
8.1
|
ut tantum non defuisse fortunae uideretur, felicitate quam
|
|
gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicauit.
|
|
tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium
|
9.1
|
habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum militum
|
|
comitia edixerunt. tum uero grauior cura patribus incessit,
|
10.1
|
quippe cum prodi causam ab suis cernerent. itaque sicut
|
11.1
|
priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium,
|
|
etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum
|
|
splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca
|
|
obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. quattuor creati sunt,
|
12.1
|
omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C.
|
|
Ualerius Potitus Num. Fabius Uibulanus C. Seruilius Ahala,
|
|
hic refectus continuato honore cum ab alias uirtutes, tum ob
|
|
recentem fauorem unica moderatione partum.
|
5
|