eo anno quia tempus indutiarum cum Ueiente populo 4.58.1.1
exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus
uenientibus ad finem legatio Ueientium obuia fuit. petiere 2.1
ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Ueios iretur.
ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent
Ueientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex in-
commodo alieno sua occasio peteretur. et in Uolscis accepta 3.1
clades amisso Uerrugine praesidio; ubi tantum in tempore
fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a
Uolscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset,
ad id uenerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede 5
palati ad praedandum hostes opprimerentur. tarditatis causa 4.1
<non> in senatu magis fuit quam tribunis qui, quia summa
ui restari nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla uirtute
superari humanarum uirium modum. fortissimi milites non 5.1
tamen nec uiui nec post mortem inulti fuere.
insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio 6.1
Ambusto L. Ualerio Potito tribunis militum consulari potes-
tate, Ueiens bellum motum ob superbum responsum Ueientis
senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere 7.1
urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset re-
sponderi iussit. id patres aegre passi decreuere ut tribuni 8.1
militum de bello indicendo Ueientibus primo quoque die ad
populum ferrent. quod ubi primo promulgatum est, fremere 9.1
iuuentus nondum debellatum cum Uolscis esse; modo duo
praesidia occidione occisa, <cetera> cum periculo retineri;
nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam 10.1
paeniteat laboris, nouum bellum cum finitimo populo et
potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.
haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt; 11.1
maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de 12.1
industria uexandam militia trucidandamque hostibus obici;
eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium
memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii
libere ferendi consilia agitet. prensantesque ueteranos sti- 13.1
pendia cuiusque et uolnera ac cicatrices numerabant; quid
iam integri esse in corpore loci ad noua uolnera accipienda,
quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset [rogi-
tantes]? haec cum in sermonibus contionibusque interdum 14.1
agitantes auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur
tempus ferundae legis quam si subiecta inuidiae esset anti-
quari apparebat.