haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum 5.14.1.1
aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat,
quippe non communicatum modo cum plebe sed prope
amissum cernentibus summum imperium. itaque claris- 2.1
simis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos
praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi
perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes
non homines modo sed deos etiam exciebant, in religionem 5
uertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam 3.1
hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non
prodigia sed iam euentus: pestilentiam agris urbique inlatam 4.1
haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa pla-
candos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspi-
cato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discri-
minaque gentium confundi. praeterquam maiestate peten- 5.1
tium, religione etiam attoniti homines patricios omnes,
partem magnam honoratissimum quemque, tribunos mili-
tum consulari potestate creauere, L. Ualerium Potitum
quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum 5
iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium
Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. his 6.1
tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est;
tota uis in populationibus fuit. duo summi imperatores, 7.1
Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere,
nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.