de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco
|
5.34.1.1
|
Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae
|
|
tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem
|
|
Celtico dabant. Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum
|
2.1
|
sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia
|
|
adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo
|
|
uix regi uideretur posse. hic magno natu ipse iam exone-
|
3.1
|
rare praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Sego-
|
|
uesum sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas
|
|
di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent
|
4.1
|
numerum hominum excirent ne qua gens arcere aduenien-
|
|
tes posset. tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus;
|
|
Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant.
|
|
is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos,
|
5.1
|
Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit.
|
|
profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricas-
|
|
tinos uenit. Alpes inde oppositae erant; quas inexsupera-
|
6.1
|
biles uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem
|
|
continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet,
|
|
superatas. ibi cum uelut saeptos montium altitudo teneret
|
7.1
|
Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga
|
|
in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit
|
|
quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum
|
|
gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea
|
8.1
|
profecti. id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut
|
|
quem primum in terram egressi occupauerant locum pa-
|
|
tientibus Saluis communirent. ipsi per Taurinos saltus
|
|
<saltum>que Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie
|
9.1
|
Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consede-
|
|
rant agrum Insubrium appellari audissent cognominem In-
|
|
subribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condi-
|
|
dere urbem; Mediolanium appellarunt.
|
5
|